Spiritual Experiences (Odhner) n. 889

Previous Number Next Number See English 

889. De memoria interiori continuatio

Quod memoria interior formetur, sicut inclinatio, seu ingenium, ac intellectus, praeter {1} multa alia in homine, vide prius [888], quodcunque enim facultatem dat memoriae particularium, proximam causam debet memoriae interiori; sed ipsa facultas in se spectata est vitae. Quod memoria interior sit, et qualis, inde {2} percipi potest, quod in somniis, in quibus memoria particularium non ita excitatur sicut in vigilia, tunc sisti solet homo cum omnibus suis lineamentis, cum sui corporis omni conditione, loquela, sicut idem--gressus {3} et similia, quae nusquam homo novit ex memoria particularium, imo ne ullam {4} talem facultatem describere potest. Similiter ex faciebus cognoscimus animos eorum seu status variationes, tum ex oculo et regione ista, similiter ac loquelae accentu, et pluti-bus, quae non describi possunt, nec scit homo, unde hoc didicit, nisi a solo usu, absque scientia. @1 ms. intellectus praeter$ @2 ms. qualis inde$ @3 ms. idem, gressus$ @4 = nullam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church