890. Ut haec mihi repraesentarentur ad vivum, ad me venit spiritus, quali {1} imprimi omnes persuasiones possent, dantur enim tales et perplurimi, nam nequaquam atiter sciunt ipsi, quam quod iidem sint, sic per eos induci queunt personae aliae, paene usque ad vivum, quare ne aliquis eludatur, cum quo spiritus loquuntur, sciendum est [quod] {2} similia usitatissima sunt, et familiaria {3} in spirituum sphaera; hic spiritus examinabatur per plures {4}, ut scirent, quisnam ex meis cognitis in vita ejus corporis esset, tandem quidam erat, qui num mortuus non scio--ante {5} fere 1/2 annum vixit--illum {6} autumabant esse, quia ejus persona indui aptissime potuit, ita venit is in consortium spirituum, qui ex me potuerunt scire, qualis esset, iis data est cognitio interiorum sicut modo dictum, quare tam vive repraesentabatur eadem persona, ac ipse esset, et hoc in pluribus, adhuc persuasi sunt quod idem sit, nec aliter id iis est, ac si foret quod talis [persuasio] mihi induceretur sicut prius dictum, sed usque perstiti dicere, quod possit esse, quod idem sit, sed quod non velim persuasus esse, quia similia existere possunt. 1748, 20 Febr. @1 ms. qualis, cui$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 imperfectum in ms.$ @4 J.F.I. Tafel plura$ @5 ms. scio, ante$ @6 ms. vixit, illum$