896. Quod animae memoriam particularium habeant, dum iis repraesentantur eadem spiritualiter
Quoties aliqua anima, in vita corporis ejus, mihi cognitus {1} ad me pervenit, dum non scivit, quod in altera vita esset, sed putaret adhuc in corpore, seu mundo, tunc dum ei repraesentabam per spirituales {2} ideas, quasi ad vivum, personas, loca, urbes, domos, conclavia, ubi in vita corporis fuerat, aut [quae] viderat, tunc ea omnia cognoscit, sicut essent, ita ab aliis revocari animabus in mentem possunt particularia, ex {3} se vero non possunt, sed ab homine, apud quem est, ita quoque idem potest scire, quod in altera vita est, praeter per interrogationes plures, sicut {4} ubinam autumat se esse, ubi loci. 1748, 20 Febr. @1 in ms. cognita imperfecte in cognitus emendatum esse videtur $ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritualis ut videtur$ @3 J.F.I. Tafel legit possunt, particularia quoque, ex: ms. possunt, ex particularia, a causa quoque, quod sic intret induat quoque hominis ex$ @4 nisi legendum sicuti$