Spiritual Experiences (Odhner) n. 897

Previous Number Next Number See English 

897. De perceptione et persuasione interiori

Animae et spiritus nequaquam possunt percipere, quod percipere possit, et persuaderi homo ex Domino, quid cogitandum, loquendum, et agendum, nam perceptiones alias non dari putant, quam {1} quae ex iis seu ex proprio scaturiunt; sic ut nequaquam agnoscere vellent, quod similis perceptio detur, etiam qui acutiores, seu ingeniosiores in vita corporis, et in vita postea essent, ac sibi videntur omnia et singula penetrare, et posse intelligere; quoties de hac perceptione et persuasione sermo fuit, tunc non aliter potuerunt concipere, quam si proprium seu suum abesset, quod tunc non existerent amplius, sed quod alius esset, qui cogitaret, loqueretur, ageret, sic ut esset tale organum, in quo nihil vitae, sicut machina lignea aut similis, non enim possunt concipere dari aliam vitam, quam quae eorum propria sit, qua ablata putant se prorsus vel nullum vivum, vel ut quidam nunc dicit, ita stupidum, ut nusquam sit anima vel spiritus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church