Spiritual Experiences (Odhner) n. 910

Previous Number Next Number See English 

910. Audivi quoddam crassum murmur, sicut molae ingentis, id fere in sinistra parte supra me, sed ignorabam quid esset, mox unus jacuit prope me a sinistra parte circa eandem regionem, qui sicut in somno nihil aliud dixit, quam "nihil sum, nullus sum, nullus sum, jag ar ingenting {1}," autumabam quod id esset vastationis species, sic desperationis, antequam ab inferiori terra auferuntur, alia quoque formula erit, significans, quod sui misereatur; quando me prope se sentiebat, coepi cum eo loqui, et tunc scire mihi dabatur, quod aliquis esset ex ea turba, quae congerunt opes, et in iis animum tenent, ac inde intimas delitias habent, cumprimum si argentum et aurum, in cistis eorum, praeter quod {2} per aliquem dolum, aut per aliquod nefas id sibi comparavent, porro percipiebam, quod tales ex quadam anxietate ita loquantur, nempe quia in vicinia sunt illi qui alienis inhiant, et subdole ea sibi comparare volunt, seu per artificia, quae aliquibus titulis defendere possint, quibus se tutos faciunt, nihil timentes vitam aeternam, tales quia in vicinia, infestant eos, quare ita jacent sicut super suas cistas aut opes, et cogitant num adsint, nam infestantur saepius ab iis, inde secum clamant, sic foite ut audiat talis latro, quod nihil sit, quod miser sit {3}, et sic desistat ab eo spoliando, tales sunt vitae miserabiles eorum, qui gaudium suum intimum capiunt in argento, auro, ac opibus. Mola ista seu sonus quasi commolitorius, erat plurium talium murmurum, cum sua varietate, timentium ne opes eorum raperentur. @1 = ego sum nihil (verba suecica)$ @2 h.e. absque quod (vide annotationem ad [292a])$ @3 h.e. "nihil sum, miser sum"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church