911. Praeterea, quia tales non per dolum aut fas sibi comparaverant pecunias et opes, intus in tali lamentatione, quod nihil sint, et quod sui misereantur, latet id, quod bonum est, in quod dein post tempus sensim mutantur ea, quod nihil sint, et sui misereantur, propter latrones: postea dum obliviscuntur latronum et pecuniae, tunc modo timent latrones spirituales, et agnoscunt quod nihil sint, quia nihil in defensionem sui agere possunt, tunc quoque clamant, ut Dominus eorum misereatur, sic vertitur insania, in talem speciem. 1748, 21 Febr.