932. Continuatio de exploratione spirituum
Eo difficilius possunt animae a spiritibus explorari, animae etiam in statum bonae affectionis redigi queunt, sicut solent etiam mali in mundo: dum in infortuniis sunt, in tristitia, in tentatione, in morbis, tunc apparent tanquam prorsus mutati, sed si indoles manet prior, facile relabuntur; quare in animabus similes status quoque formari possunt, et quum in iis sunt, tanquam alii apparent, sicut a viva experientia hodie instructus sum {1}, in eo, qui astutus in vita corporis fuit; si vero admittunt bonitatis statum ex astutia, simulatio illico elucet, coram angelis, tanquam in clara die non tamen ita coram spiritibus crassioribus, quibus illudi quoque per simulationes speciosas potest: in animabus datur simulatio, nam trahunt hoc a vita corporis, ii non aliter putant, quam [quod] {2} similiter illudi possint spiritus sed manifeste patent simulationes; sique illae innatae sunt mulctantur eo modo, de quo prius [404], nempe sicut discidia interiorum et exteriorum, per discerptionis genera et species. @1 ms. est$ @2 sic J.F.I. Tafel$