933. Animae quae fortiter per sphaeram agunt, et alius sphaeram cogitationum flectunt seu pervertunt, et hoc ex insitis in indole, ii non solum quae bona sunt obliquant quasi in id quod convenit eorum naturae seu sphaerae, verum etiam quandoque, in certis casibus, quae mala sunt in bonum, sed ob finem ut decipiantur, tum ex causa, qoud omnia cupiverint contorquere, et sic abscondere suas cupiditates. 1748, 22 Febr. Haec ab experientia.