Apocalypse Explained (Tansley) n. 1069

Previous Number Next Number See English 

1069. (Vers. 12.) "Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt."--Quod significet vera Verbi quoad potentiam, constat ex significatione "cornuum," quod sint potentia veri, de qua (supra) (n. 316, 567, 776, 1041); quod "decem cornua" fuerint, est quia per "decem" significantur multi et quoque multa, tum etiam omnes et omnia (videatur supra, n. 675); inde (per) "decem cornua," cum de veris ex Verbo, significatur omnis potentia: et ex significatione "decem regum," quod sint vera Verbi et inde ecclesiae (de qua supra passim). Explicatur in his tribus versibus, et quoque versibus 16 et 17, quid significatur per "decem cornua bestiae," quod nempe illa Divina vera quae gens Babylonica profanavit; quorumpraecipua sunt, quod Domino sit potestas super caelum et super terram, et quod Verbum sit solum sanctum Divinum; haec enim duo faciunt ipsam ecclesiam Domini in terris, ecclesia enim est ecclesia ex eo, quod Dominus adoretur, et quod Verbum legatur: Dominus enim reformat hominem, et Verbum docet quomodo homo victurus est, ut a Domino reformetur; quare si duo illa vera non agnoscerentur et reciperentur, ipsa ecclesia periret, super illis enim binis veris fundatur ecclesia. Exinde est quod ex Divina Domini providentia factum sit quod quaedam ecclesiae se a Babylonica separaverint, quae Divinam potentiam Domini super caelum et super terram aequalem potentiae Dei Patris agnoscunt, et quoque quae Divinam sanctitatem soli Verbo addicunt; hoc provisum est a Domino, ne Ecclesia Christiana in orbe Europeao funditus caderet. Quod haec sint quae per "decem cornua quae decem reges" significantur, ex sequentibus constabit.

[2] (Continuatio de Verbo.) Quoniam Verbum est Divinum Verum, et hoc procedit ex Divino Esse Domini, ut lux a sole, consequitur quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum. Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum, et quod hoc procedat ex Divino Esse Ipsius quod est Divinus Amor, est quia Divinus Amor fuit in Ipso, dum in mundo, sicut anima in corpore; et quia ex Divino Amore procedit Divinum Verum sicut lux ex sole, ut dictum est, ideo Humanum Domini in mundo fuit Divinum Verum procedens ex Divino Amore qui in Ipso. Quod ipsum Divinum, quod vocatur "Jehovah" et "Pater," quod est Divinus Amor, fuerit in Domino ex conceptione, patet apud Evangelistas Matthaeum et Lucam:--Apud Matthaeum ex his, Cum desponsata est Maria mater Jesu Josepho, "antequam illi congrederentur, inventa est in utero habens ex Spiritu sancto:" et dixit angelus Josepho in somnio, "Ne time accipere Mariam sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu sancto est: .... hoc factum est ut impleretur quod dictum a Domino per Prophetam; .. Ecce virgo in utero habebit, et pariet Filium." ..... Et Joseph "non cognovit illam, usque dum peperit Filium suum primogenitum, et vocavit nomen Ipsius Jesum" (cap. i. 18-25);

et apud Lucam his verbis, "Angelus dixit" Mariae, .... "Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ipsius Jesum; Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur: .... Maria vero dixit ad angelum, Quomodo fiet hoc, quia virum non cognosco? Cui respondit angelus, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde etiam quod nascitur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei" (cap. i. 30-35):

quia conceptus est a Jehovah, ideo in Verbo toties vocatur "Filius Dei," et Jehovah vocatur "Pater" Ipsius; et Jehovah quoad Esse suum est Divinus Amor, et quoad Existere suum est Divinum Bonum unitum Divino Vero.

[3] Ex his potest videri quid intelligitur per Verbum, quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et quoque quod fuit Lux, quae illuminat omnem hominem (apud Johannem, cap. i. 1-10);

quod nempe fuerit Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus quoad suum Existere. Quod Dominus quoad suum Existere fuerit Divinum Verum, et quod hoc fuerit Divinum Humanum Ipsius, quia hoc exstitit ex Esse Divino Ipsius sicut corpus ex anima, aperte testantur haec verba apud Johannem, "Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre" (vers. 14 ejusdem capitis);

"Verbum" est Divinum Verum, quod etiam est "gloria;" "Caro" est Divinum Humanum; "Unigenitus a Patre" est Existens aut Procedens ex Esse Divino in Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church