Apocalypse Explained (Tansley) n. 1070

Previous Number Next Number See English 

1070. "Et regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia."--Quod significet apud illos qui non ita agnoverunt potestatem Domini super caelum et terram in hominem translatam esse, et qui Divinam sanctitatem addixerunt Verbo, et non ita dictatis Papae, constat ex significatione "regum," quod sint vera Verbi, hic duo illa vera primaria de quibus in versibus mox praecedentibus actum est; ex significatione "regni," quod sit ecclesia, hic ecclesia quae vocatur Babylonia, ubi duo illa vera profanata sunt, et tamen illa ab his, qui per "reges qui nondum acceperunt regnum" (intelliguntur), non profanata, sed accepta sunt; ex significatione "unius horae," quod sit aliqua pars, per "horam" enim in Verbo, sicut per "tempora" in genere et in specie, significatur res quoad ejus status quale; hic itaque per "unam horam" aliqua pars, proinde quod cum muliere meretrice aliquantum regnarent: ex his itaque hic sensus resultat, quod illa duo ecclesiae vera primaria, nempe quod potestas Domini super caelum et super ecclesiam, proinde super animas hominum ad salvandum illos, in quendam hominem translata sit, et quod vox oris papae aequali potentia et sanctitate sit cum Verbo, non agnita sint, ita non profanata: quod hic sensus illis verbis insit, apprimis videri potest ex sequentibus, quod nempe "potestatem tradent bestiae," per quod significatur quod Divinam sanctitatem Verbo addicturi sint; tum quod "Agnus pugnabit cum illis," et quod "Agnus vincet illos," per quod significatur, quod agnituri quod Domino sit potestas salvandi, ita quod Ipsi sit dominium super caelum, ecclesiam, ac animas hominum, et non papae.

[2] Dictum est supra quod duo sint quae faciunt ecclesiam, nempe agnitio et fides quod Domino sit potestas salvandi, et quod Verbum sit Divinum, et ubi illa duo non agnoscuntur et creduntur, ibi non sit ecclesia; causa est, quia Dominus reformat hominem, et dat ei fidem et amorem, ac Verbum docet viam qua homo iturus est ad Dominum, ut accipiat fidem et amorem ab Ipso; haec duo nisi cognoscantur in ecclesia, non est ecclesia; sed ne ecclesia in orbe Europaeo prorsus interiret, provisum est a Domino, ut non modo intra regnum Babyloniae, sed etiam extra illud, forent societates, quae in duobus illis veris primariis, quae ipsius ecclesiae columnae et fundamenta sunt, cum Babylonicis non unum facerent. Intra Babyloniam sunt illi qui in regno Galliae sunt, et plures in Hollandia, Anglia, Scotia et Irlandia, qui potestatem salvandi homines non ademerunt Domino, nec sanctitatem Divinam Verbo, atque hanc et illam addicarunt cuidam vicario; ut constare potest ex lite Gallicanae Ecclesiae cum Romana, quae diu perstiterat et adhuc perstat: de hac imprimis ea, quae in versibus 12-14, continentur, dicta sunt. Quoniam extra regna Babyloniae sunt ecclesiae quae omnem potestatem salvandi dant Domino, et nullam papae, ac Verbum solum agnoscunt pro Divino, et prorsus a papali dominio recesserunt, et inde vocantur Protestantes et Reformati, ideo de his quoque in hoc capite agitur; sunt enim de quibus dicitur, quod "odio habituri sint meretricem, et devastatam facturi illam et nudam, ac carnes ejus comesturi, et illam combusturi igne," et "qui daturi sunt regnum bestiae" (vers. 16, 17): sed de his in sequentibus.

[3] (Continuatio de Verbo.) Sed quia mundus ignorat quomodo intelligendum est quod Dominus sit Verbum (Joh. i. 1, 2, 14), ulterius explicandum est. Notum est in ecclesia quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, et quod inde omne Bonum quod est angelo et quod est homini sit a Deo, similiter omne Verum: nunc quia Dominus est Deus, est etiam Divinum Bonum et Divinum Verum, et hoc est quod intelligitur per "Verbum, quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus," et quoque quod fuit "Lux illuminans omnem hominem," tum quod "factum est Caro," hoc est, Homo in mundo. Quod Dominus fuerit Divinum Verum, quod est Verbum, dum in mundo, docet Ipse multis in locis, ubi vocat Se "Lucem," tum ubi Vocat Se "Viam, Veritatem et Vitam," et ubi dicit quod "Spiritus Veritatis" procedat ab Ipso: "Spiritus Veritatis" est Divinum Verum. Cum Dominus transformatus est, repraesentavit Verbum; per "faciem quae fulsit sicut sol," Divinum Bonum ejus; et per "vestes, quae erant candidae sicut lux," et "albae sicut nix," Divinum Verum; "Moses et Elias," qui tunc loquebantur cum Domino, etiam significabant Verbum; "Moses" Verbum Historicum, et "Elias" Verbum Propheticum. Praeterea per omnia passionis Domini repraesentatum est qualem violentiam gens Judaica intulerat Verbo. Etiam Dominus ex Divino Vero, quod Ipse, vocatur "Deus," "Rex," et "Angelus," et quoque intelligitur per "Petram in Chorebo," et per "Petram" ubi de Petro. Ex his constare potest quod Dominus sit Verbum, quia Divinum Verum. Verbum in littera, quod apud nos, est Divinum Verum in ultimis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church