1071. (Vers. 13.) "Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent."--Quod significet unanimitatem, quod Verbum sit Divinum Verum, a quo ecclesia quoad doctrinam suam dependet, constat ex significatione "unam sententiam habere," quod sit unanimitas; et ex significatione "potentiam et potestatem bestiae tradere," quod sit quod Verbum sit Divinum Verum, ex quo ecclesia quoad doctrinam dependet, per "bestiam" enim significatur Verbum (videatur supra, n. 1038), et per "tradere ei potentiam et potestatem" significatur agnoscere id pro Divino Vero, ex quo ecclesiae sit doctrina. Supra dictum est quod Ecclesia Gallicana Verbum pro Divino Vero agnoscat, ac Divinam inspirationem singulis Verbi addicat, et dictaminibus papae non parem quoad illa quae media salvationis sunt; et quod similiter alii in Europaeo orbe; et quod hoc ex Divina providentia Domini factum sit, ne EcclesiaChristiana prorsus interiret, ex causa quia per Verbum est homini communicatio et quoque conjunctio cum caelo, et per caelum cum Domino; et quod prorsus non dari possit communicatio et conjunctio cum caelo et cum Domino per enuntiata et dictata papae, quia illa non pro fine habent salutem animarum, sed dominationem; et omnia, edicta et statuta, quae pro fine habent dominationem, imprimis super illa quae caeli et ecclesiae sunt, communicationem habent et conjunctionem faciunt cum inferno. Ex his patet quid per "decem reges, qui potentiam et potestatem suam bestiae tradent," significatur.
[2] (Continuatio de Verbo.) Sed quia non potest non transcendere captum, quod Dominus quoad Humanum in mundo fuerit Verbum, hoc est, Divinum Verum, secundum haec apud Johannem, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti ex Patre" (cap. i. 14), ideo quantum potest, ad captum iterum explicabitur. De unoquovis homine regenerato dici potest quod sit suum verum et suum bonum, quoniam cogitatio quae est intellectus ejus est ex veris, et affectio quae est voluntatis ejus est ex bonis; quare sive dicas quod homo sit suus intellectus et sua voluntas, sive dicas quod homo sit suum verum et suum bonum, consimile est: corpus est modo obedientia, nam id loquitur quod homo ex intellectu cogitat, et facit quod ex affectione vult: ita corpus et illa sibi mutuo correspondent, et unum faciunt, sicut effectus et causa efficiens; illa simul sumpta sunt humanum.
[3] Sicut de homine regenerato potest dici quod sit suum verum et suum bonum, ita potest de Domino ut Homine dici quod sit ipsum Verum seu Divinum Verum, ac ipsum Bonum seu Divinum Bonum. Ex his nunc veritas constat, quod Dominus quoad Humanum suum in mundo fuerit Divinum Verum, hoc est, Verbum; et quod tunc omne quod locutus est, fuerit Divinum Verum, quod est Verbum: et quod postea, dum abivit ad Patrem, id est, cum unum factus est cum Patre, Divinum Verum procedens ab Ipso sit Spiritus Veritatis, qui ex Ipso et simul ex Patre in Ipse exit et procedit.