1078. |VERSUS 16-18.| "Et decem cornua quae vidisti super bestia, hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent igne. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, [et dare regnum suum bestiae,] donec consummentur verba Dei. Et mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae." 16. "Et decem cornua quae vidisti super bestia," significat vera ecclesiae ex Verbo apud Reformatos, imprimis de Divina Potestate Domini, et de Divina sanctitate Verbi [n. 1079]; "hi odio habebunt meretricem," significac rejectionem totalem dogmatum per quae Consistorium Papale falsificavit vera et adulteravit bona Verbi, et sic profanavit sancta ecclesiae [n. 1080]; "et de vasta tam facient eam; et nudam," significat rejectionem falsorum ejus, quae sunt falsificata vera, et tunc manifestationem quod essent absque omni vero [n. 1081]; "et carnes ejus comedent," significat rejectionem malorum ejus, quae sunt adulterata bona, et tunc manifestationem quod essent absque omni bono [n. 1082]; "et illam comburent igne," significat rejectionem totius religionis istius quae sancta ecclesiae profanavit per amorem dominationis super illa et super caelum [n. 1083]. 17. "Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus," significat illa a Domino, ut prorsus recederent [ii. 1084]; "et facere unam sententiam," significat unanimiter [n. 1085]; "et dare regnum suum bestiae," significat agnitionem Verbi pro Divino, et fundationem ecclesiae super illo [n. 1086]; "donec consummentur verba Dei," significat usque ad ultimum statum ecclesiae, cum judicium, et postea novum [n.1087]. 18. "Et mulier, quam vidisti, est urbs magna," significat nefandam doctrinam ecclesiae [n. 1088]; "habens regnum super reges terrae," significat dominationem ejus super vera ecclesiae [ii. 1089].