Apocalypse Explained (Tansley) n. 1079

Previous Number Next Number See English 

1079. [Vers. 16.] "Et decem cornua quae vidisti super bestia." --Quod significet vera ecclesiae ex Verbo apud Reformatos, imprimis de Divina potestate Domini, et de Divina sanctitate Verbi constat ex significatione "decem cornuum super bestia," quod sint vera ecclesiae ex Verbo; (de qua supra, n. 1069; quod "cornua" sint vera quoad potentiam [videatur supra], n. 316, 567, 776, 1041; et quod "bestia" sit Verbum, n. 1038;) quod hic "decem cornua bestiae" significent vera Verbi quoad potentiam apud Reformatos, con stat ex illis quae in binis his versibus dicuntur, nempe quod "odio habebunt meretricem, devastatam facient illam et nudam, carnes ejus comedent, et illam comburent igne," per quae significatur quod prorsus rejecturi sint omnia statuta et edicta papae, ita falsificata et profanata ejus, praecipue duo illa de quibus supra actum est, nempe de potestate super sancta ecclesiae, super animas hominum ad salvandum illos (quae vocatur potestas aperiendi et claudendi caelum), tum de potestate interpretandi Verbum, et immutandi illa quae ibi ad favorem sui dominii; quae duo sunt religionis eorum capita, quae Reformati prorsus rejecerunt et combusserunt igne. Quod haec recessio in hoc et in sequenti versu describatur, ex serie rerum in sensu interno constare potest; nam in versibus 12-14 actum est de illis qui duo illa dogmata profana rejecerunt intra Babyloniam, et in his binis versibus, de illis qui ea rejecerunt extra Babyloniam, et de reliquis profanis agitur in versu 15. Quod ita sit manifeste patet, dum Verbum intelligitur per "bestiam," vera ejus per "cornua bestiae," et profana Babylonica per "meretricem."

[2] (Continuatio de Verbo.) Verbum in sensu litterae apparet perquam simplex, sed usque in eo recondita est sapientia trium caelorum; inest enim singulis ibi sensus interior et interior; interior qualis est in primo caelo, adhuc interior qualis est in secundo, ac intimus qualis est in tertio: hi sensus insunt sensui litterae, unus intra alterum, et evolvitur inde unus post alterum, quisque a suo caelo, dum homo, qui ducitur a Domino, illud legit. Hi sensus interiores differunt gradu lucis et sapientiae secundum caelos, sed tamen unum faciunt per influxum, et inde correspondentias; Verum quomodo ita unum faciunt, in sequentibus dicetur. Ex his patet quomodo Verbum inspiratum est a Divino, et quod illud ex tali inspiratione sit scriptum cui aliud in mundo nullatenus comparari potest. Arcana sapientiae trium caelorum, quae in illo, sunt mystica, de quibus plures loquuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church