Apocalypse Explained (Tansley) n. 1124

Previous Number Next Number See English 

1124. [Vers. 8.] "Propter hoc in una die venient plagae ejus." --Quod significet quia tales, quod ultimus illis status sit, et tunc exitium, constat ex significatione "propter hoc," quod sit quia tales sunt, nempe quod gloriati sint et deliciati ex dominatione super caelum et super ecclesiam, ac confisi sint suae potentiae et tutelae, ac non Divinae; ex significatione "in die illo," quod sit ultimus eorum status ("dies" significat statum, hic ultimum, quia sequitur quod tunc "mors, luctus et fames"); et ex significatione "plagarum," quod sint quae destruunt vitam spiritualem, ita exitium (de qua [supra], n. 584). Per ultimum statum, qui hic per "diem" quo venturae sunt plagae illorum, significatur status quando non amplius aliquod bonum et verum apud illos residuum est; et quia tunc quoad vitam spiritualem prorsus destructi sunt, venit exitium, nempe, ultimum judicium super illos: quod non prius, est quia tunc non amplius datur nexus seu conjunctio caeli cum illis; et quando non nexus seu conjunctio, tunc fit separatio, ac separatio est ultimum judicium; et cum hoc fit, tunc mali conjiciuntur in infernum, ac boni ab illis extracti elevantur in caelum: ut primum enim solvitur nexus caeli cum aliquo, illico cadit ille in infernum; quod detinet ab inferno est modo nexus cum caelo, ita cum Domino.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Si dicitur et cogitatur quod ipsa Vita sit Deus, aut quod Deus sit ipsa Vita, et non simul est aliqua idea quid vita, tunc non ultra voces illas intelligitur quid Deus. Sunt cogitationi hominis binae ideae, una abstracta quae Spiritualis, et una non abstracta quae naturalis: idea abstracta, quae est spiritualis, de Vita quae Deus, est quod sit ipse Amor et quod sit ipsa Sapientia, et quod amor sit sapientiae et quod sapientia sit amoris. Idea autem non abstracta quae naturalis de Vita quae Deus, est quod Amor Ipsius sit sicut ignis, et quod Sapientia Ipsius sit sicut lux, ac utraque simul sit sicut jubar: idea haec naturalis desumitur ex correspondentia, nam ignis correspondet amori, et lux correspondet sapientiae; quapropter "ignis" in Verbo significat amorem, et "lux" significat sapientiam; et dum ex Verbo praedicatur, etiam oratur ut ignis caelestis accendat corda, et tunc intelligitur Divinus Amor, ac ut lux caelestis illustret mentes, et tunc intelligitur Divina Sapientia. Divinus Amor qui in Divina Sapientia est ipsa Vita quae Deus, non potest cogitari in sua essentia, est enim infinitus, et sic transcendit, sed potest cogitari in sua apparentia: apparet Dominus coram oculis angelorum sicut Sol, et ex illo Sole procedit calor et procedit lux; Sol est Divinus Amor, calor est Divinus Amor procedens, qui vocatur Divinum Bonum, et lux est Divina Sapientia procedens, quae vocatur Divinum Verum. Sed usque non licet ideam de Vita quae Deus habere sicut de igne, aut de calore, aut de luce, nisi in illa simul sit idea amoris et sapientiae; ita quod Divinus Amor sit quemadmodum ignis, ac Divina Sapientia sit quemadmodum lux, et quod Divinus Amor una cum Divina Sapientia sit quemadmodum jubar. Est enim Deus perfectus Homo, facie sicut Homo, et corpore sicut Homo; non discrimen quoad formam, sed quoad essentiam; essentia Ipsius est quod sit ipse Amor, et quod sit ipsa Sapientia, ita ipsa Vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church