Apocalypse Explained (Tansley) n. 1125

Previous Number Next Number See English 

1125. "Mors et luctus et fames." --Quod significet dum non amplius aliquod bonum, nec aliquod verum, sed modo malum et falsum, constat ex significatione "mortis," quod sit dum non aliquod bonum, tunc enim homo spiritualiter mortuus est; (quod "mors" in Verbo significet mortem spiritualem videatur [supra,] n. 78, (1)387, 694:) ex significatione "luctus," quod sit cum non amplius aliquod verum, ita cum ecclesia desolata est (ut supra, n. 1119); et ex significatione "famis," quod sit cum mere malum et falsum, "fames" enim in Verbo significat defectum veri et boni, et usque desiderium ad illa; illi qui in defectu sunt et desiderant, intelliguntur in Verbo per "esurientes" et "famelicos:" "fames" etiam significat defectum veri et boni et usque non desiderium ad illa, ita deprivationem illorum; haec fames illis est qui in mere falsis et malis sunt (videatur supra, n. 386 [a,b]).

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Idea de Vita quae Deus, non haberi potest, nisi etiam comparetur idea graduum, per quos vita ab intimis ad ultima ejus descendit. Est gradus vitae intimus, et est gradus vitae ultimus, et sunt gradus vitae intermedii; distinctio eorum est sicut inter priora et posteriora, nam gradus posterior existit a priori, et sic porro; et discrimen est sicut inter minus et magis communia, nam quod prioris gradus est, minus commune est, et quod posterioris magis. Tales gradus vitae sunt in quovis homine ex creatione, et aperiuntur secundum receptionem vitae a Domino; in quibusdam aperitur penultimus gradus, in quibusdam medius, et in quibusdam intimus: homines in quibus aperitur intimus gradus, fiunt post mortem angeli intimi seu tertii caeli; illi in quibus aperitur medius gradus, fiunt post mortem angeli medii seu secundi caeli; illi autem in quibus aperitur penultimus gradus, fiunt post mortem angeli ultimi caeli. Illi gradus dicuntur gradus vitae hominis, sed sunt gradus sapientiae et amoris ejus, quia aperiuntur secundum receptionem sapientiae et amoris, ita vitae a Domino. Tales gradus vitae etiam sunt in omni organo, viscere et membro corporis, ac unum agunt cum gradibus vitae in celebris per influxum; cutes, cartilagines et ossa faciunt illorum gradum ultimum.

[3] Quod tales gradus in homine sint, est quia tales gradus sunt vitae quae procedit a Domino; sed illi in Domino sunt homine autem recipientes vitae. At sciendum est quod in Domino sint gradus adhuc superiores, et quod omnes tam supremi quam ultimi sint Vita; docet enim Dominus quod sit Vita, et quoque quod carnem et ossa habeat. (Sed de his gradibus, et de gradibus continuis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 33, 34, 38, 39, 208, 209, 211, (1)435, ubi illi plenius sunt descripti; quorum cognitio inde haurienda est propter usum in sequentibus.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church