Apocalypse Explained (Tansley) n. 1142

Previous Number Next Number See English 

1142. "Lapidis pretiosi et margaritae." --Quod significet cognitiones veri et boni ex Verbo profanatas, constat ex significatione "lapidis pretiosi," quod sint cognitiones veri ex Verbo (de qua [supra], n. 717), et ex significatione "margaritae," quod sint cognitiones boni (de qua, n. 1044); et quia cognitiones illae sunt vera scientifica seu vera naturalis hominis, ideo per "lapides pretiosos" significantur vera per quae bona, et per "margaritas" bona per quae vera, in Verbo enim ubivis est conjugium veri et boni; causa est quia verum non est verum nisi spectet bonum aut procedat a bono, et bonum non est bonum nisi spectetur a veris aut existat per vera; ita conjunguntur vera et bona sicut conjugio, et existunt vera et bona sicut ex conjugio: inde nunc est quod hic ut alibi in Verbo dicantur paria, ex quibus unum significat bonum, ac alterum verum, sicut "aurum et argentum," "lapis pretiosus et margarita," "byssus et purpura," "sericum et coccinum," "vas ex ebore et vas ex ligno pretioso," "aes, ferrum et marmor;" ibi "aurum," "margarita," "purpura," "coccinum," "lignum pretiosum" et "aes" significant bona diversorum generum, ac "argentum," "lapis pretiosus," "byssus," "sericum," "ebur," "ferrum" et "marmor" significant vera etiam diversorum generum; similiter alibi; sed per omnia illa hic significantur bona et vera profanata, ita mala et falsa, sicut mox supra de significatione auri et argenti dictum est.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Primum itaque dicetur ex quibus est infernum. Infernum consistit ex spiritibus, qui, dum homines in mundo fuerunt, negaverunt Deum, agnoverunt Naturam, vixerunt contra Divinum ordinem, amaverunt mala et falsa, tametsi non ita coram mundo propter apparentiam, et qui inde vel insaniverunt in veris, vel contempserunt vera, vel negaverunt illa, si non ore usque corde; ex illis qui tales fuerunt, a creatione mundi, est infernum. Omnes illi ibi vocantur diaboli vel satanae; diaboli, apud quos praedominatus est amor sui; satanae, apud quos praedominatus est amor mundi. Infernum ubi sunt diaboli, in Verbo intelligitur per "Diabolum;" ac infernum ubi sunt satanae, ibi intelligitur per "Satanam." Dominus etiam diabolos ita conjungit ut sint sicut unum, etiam satanas; inde est quod inferna nuncupentur "Diabolus" et "Satanas" in singulari. Infernum non consistit ex spiritibus immediate creatis; nec caelum ab angelis immediate creatis; sed infernum ex hominibus natis in mundo, qui a semet facti sunt diaboli aut satanae: et caelum similiter ex hominibus natis in mundo, qui a Domino ibi facti sunt angeli. Omnes homines sunt spiritus quoad interiora quae mentis eorum sunt, in mundo induti corpore materiali, quod sub nutu cogitationis sui spiritus et sub arbitrio ejus affectionis stat; mens enim, quae est spiritus, agit, et corpus quod est materia, agitur: et omnis spiritus post rejectionem corporis materialis est homo simili forma qua homo in mundo (videatur supra, n. 1127). Ex his constat ex quibus est infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church