Apocalypse Explained (Tansley) n. 1143

Previous Number Next Number See English 

1143. "Et byssi et purpurae." --Quod significet vera et bona ex origine caelesti profanata, constat ex significatione "byssi," quod sint vera ex origine caelesti (de qua sequitur); et ex significatione "purpurae," quod sint bona ex origine caelesti (de qua [supra]. n. 1042); hic autem vera et bona illa profanata, quia byssus et purpura dicuntur" merces Babylonis," et per "Babylonem," ut meretricem ac matrem scortationum et abominationum terrae, significantur profanationes veri et boni. Vera et bona ex origine caelesti, sunt vera et bona apud illos qui in amore in Dominum sunt, quae caelestia vocantur, ac distinguuntur a veris et bonis ex origine spirituali, quae significantur per "sericum et coccinum," quae mox dicuntur. Vera et bona ex origine caelesti ab illis profanata sunt per id, quod Divinam Domini potestatem salvandi genus humanum in se transtulerint, ita quoque amorem in Ipsum [in papam] ut vicarium ac in ministros ejus; sed usque non potest Dominus amari cum Ipsi nihil potestatis salvandi est, sed amatur homo qui vicem Ejus obit: dicentes quod ametur Dominus quia dedit potestatem illam homini, et quod ametur ab illis qui potestatem adepti sunt, et quoque sancte honoretur, et a reliquis colatur; sed amor in Dominum, apud illos dari nequit, amor enim dominandi super caelum et super ecclesiam est prorsus contrarius, est enim amor sui, qui est amor diabolicus, ex quo Dominus non potest amari; est ille amor in se spectatus potius odium contra Dominum, in quod etiam vertitur dum fiunt spiritus, et dominatio illis aufertur; tunc etiam persequuntur omnes qui in amore in Dominum sunt. Ex his patet quomodo profanant vera et bona quae ex origine caelesti sunt.

[2] Quod "byssus" significet vera ex origine caelesti, constare potest ex sequentibus locis: --Apud Ezechielem, "Vestivi..te acupicto,..calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico;....sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum" (xvi. 10, 13);

haec de Hierosolyma, per quam intelligitur ecclesia, hic in sua prima instauratione; "acupictum et taxus" ibi significant cognitiones veri et boni ex Verbo; "byssus et sericum" significant vera ex origine caelesti et vera ex origine spirituali; haec dicuntur fuisse "vestes," quia per "vestes" significantur vera quibus bonum investitum est. Apud eundem, "Byssus in acupictura [ex Aegypto] fuit expansio tua,....et purpura ex insulis Elischa fuit tegumentum tuum (xxvii. 7);

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; cognitiones illae significantur per "acupicturam ex Aegypto," vera per "byssum" et bonum per "purpuram," utrumque ex origine caelesti. Apud Lucam, "Homo quidam dives erat, qui induebatur purpura et bysso, ac deliciis indulgebat cottidie splendide" (xvi. 19):

per "hominem divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae "induta purpura et bysso" dicitur ex eo, quod apud illam esset Verbum, ex quo illis bona et vera; bona ibi intelliguntur per "purpuram," ac vera per "byssum," utraque ex origine caelesti; per "Lazarum" jacentem ad vestibulum ejus, intelliguntur gentes, quibus Verbum non fuit.

[3] Quia "byssus," quae etiam est "xylinum," significabat vera ex origine caelesti, et vestes Aharonis repraesentabant Divina vera, quia ille Dominum, Ideo byssinum et xylinum fuit intertextum cidari, et baltheo ejus (Exod. xxviii. (1)39; cap. xxxix. 27):

et quia per aulaea et cortinas Tabernaculi repraesentabantur illa ecclesiae quae integunt, et haec sunt vera, Ideo etiam illis fuit xylinum seu byssinum intertextum (Exod. xxvi. 1; cap. xxvii. 9, 18; cap. xxxvi. (2)8; cap. xxxviii. 9, (3)16). Simile per "byssum" significatur in sequentibus in Apocalypsi, "Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Ipsius paravit se ipsam; et datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido" (xix. 7, 8);

Exercitus sedentis super Equo albo "sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo" (xix. 14). Quod "byssus" significet verum ex origine caelesti, est quia byssinum fuit species lini candidissimi, ex quo vestes fiebant, et per "linum" et quoque per "candorem" significatur verum, et per "vestem ex illo" verum mundum et purum secundum candorem.

[4] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Infernum ubi sunt illi qui vocantur diaboli, est amor sui; ac infernum ubi sunt illi qui vocantur satanae, est amor mundi. Quod infernum diabolicum sit amor sui, est quia ille amor oppositus est amori caelesti, qui est amor in Dominum; et quod infernum satanicum sit amor mundi, est quia hic amor est oppositus amori spirituali, qui est amor erga proximum. Nunc quia bini amores inferni sunt oppositi binis amoribus caeli, ideo infernum et caeli sibi in opposito sunt; omnes enim qui in caelis sunt spectant ad Dominum et ad proximum, at omnes qui in infernis sunt spectant ad se et ad mundum: omnes qui in caelis sunt amant Dominum et amant proximum; omnes autem qui in infernis sunt amant semet et mundum, et inde odio habent Dominum et proximum: omnes qui in caelis sunt cogitant verum ac volunt bonum, quia ex Domino; omnes autem qui in infernis sunt cogitant falsum et volunt malum, quia a semet. Ex eo est quod omnes qui in infernis sunt appareant aversi, facie retrorsum a Domino, et quoque inversi, pedibus sursum et capite deorsum; haec apparentia est ex amoribus illorum, quod oppositi sint amoribus caeli.

[5] Quoniam infernum est amor sui, est quoque ignis; omnis enim amor correspondet igni, ac in mundo spirituali sistitur videndus ut ignis e longinquo, tametsi non est ignis sed amor; inde inferna intus apparent sicut ignita, et extra sicut ejectiones ignis in fumo ex fornacibus aut ex incendiis; quandoque etiam ipsi diaboli apparent sicut ignes ex carbonibus: calor illis ex illo igne est sicut effervescentia ex faecibus, quae est concupiscentia, et lux illis ex illo igne est modo apparentia lucis ex phantasiis et ex confirmationibus mali per falsa; sed usque non est lux, siquidem dum lux caeli influit fit illis caligo, et cum calor caeli influit fit illis frigus; sed tamen vident ex sua luce, et vivunt ex suo calore; at vident sicut bubones, noctuae et vespertiliones, quorum oculi caligant ad lucem caeli, ac vivunt semimortui; vivum apud illos est ex eo quod possint cogitare, velle, loqui, facere, et inde videre, audire, gustare, odorare et sentire, quod vivum est modo facultas oriunda ex vita quae Deus, ab extra agente in illos secundum ordinem, et continue urgente ad ordinem; ex illa facultate est quod vivant in aeternum; et mortuum est illis ex malis et falsis oriundis ex amoribus illorum: inde est quod vita illorum ex amoribus illorum spectata non vita sit, sed mors; quare infernum in Verbo vocatur "mors," ac illi qui ibi vocantur "mortui."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church