Apocalypse Explained (Tansley) n. 1171

Previous Number Next Number See English 

1171. "Et longinquo steterunt."--Quod significet nunc non ita in illis propter timorem, constat ex significatione "e longinquo stare," quod sit in externis esse (de qua [supra], n. 1133); hic itaque non in illa fatua sapientia, intelligentia et scientia esse, ex quibus mala et falsa doctrinae et religiosi prius confirmaverunt, propter timorem; timor enim facit ut homo sicut absens ab illis sit, dum videt illos qui tales fuerunt puniri et cruciari. (Continuatio.) Illis adjiciendum est, (1.) Quod lux intellectus ante reformationem sit sicut lux lunae clara secundum cognitiones veri et boni; at post reformationem sicut lux solis, clara secundum applicationem cognitionum veri et boni ad usus vitae. (2.) Causa quod intellectus non destructus sit, est ut homo possit cognoscere vera, et ex illis videre mala suae voluntatis, ac dum videt illa possit resistere illis sicut a se, et sic reformari. (3.) Sed usque homo non reformatur ex intellectu, sed per id quod intellectus agnoscat vera, et ex illis videat mala: nam operatio Dvinae providentiae Domini est in amorem voluntatis hominis, et ab illo in intellectum, et non vicissim. (4.) Quod amor voluntatis secundum quale suum det intelligentiam. Amor naturalis ex spirituali dat intelligentiam in civilibus et moralibus; amor autem spiritualis in naturali dat intelligentiam in spiritualibus; amor autem mere naturalis et inde fastus, non dat aliquam intelligentiam in spiritualibus, sed dat facultatem confirmandi quodcunque lubet, ac post confirmationem infatuat intellectum, ut videat falsum sicut verum, ac malum sicut bonum: sed usque hic amor non tollit facultatem intelligendi vera in luce illorum; tollit cum adest, et non tollit cum abest. (5.) Quando voluntas reformata est, et sapientia quae intellectus fit amoris qui est voluntatis, seu quando sapientia fit amor veri et boni in sua forma, tunc homo est sicut hortus tempore veris, quando calor unitus est luci, et dat animam germinationibus; germinationes spirituales sunt productiones sapientiae ex amore, et tunc in omni productione est anima ex illo amore, ac induitio ejus ex sapientia; ita est voluntas sicut pater, et intellectus sicut mater. (6.) Talis tunc est vita hominis, non modo vita animi ejus, sed etiam vita corporis ejus, quoniam vita animi unum agit cum vita corporis per correspondentias; vita enim voluntatis seu amoris correspondet vitae cordis, ac vita intellectus seu sapientiae correspondet vitae pulmonis, quae sunt bini fontes vitae corporis; quod ita sit homo nescit, attamen inde est quod malus non possit vivere in caelo, et quod bonus non possit vivere in inferno; fit unus et alter sicut mortuus, si non sit inter illos cum quibus vita voluntatis ejus et inde vita intellectus ejus una agunt; inter illos et non inter alios cor ejus libere se reciprocat, et inde pulmo ejus libere respirat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church