Apocalypse Explained (Tansley) n. 1172

Previous Number Next Number See English 

1172. VERSUS 18, 19. Et clsmaverunt, videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti magnse? Et miserunt pulverem super capito sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt." 18. "Et clamaverunt, videntes fumum combustionis ejus," significat dolorem animi propter dira falsa, ex visa punitione propter dira falsa quae ex amoribus illorum scaturiverunt [n. 1173.]; "dicentes, Quae similis urbi isti magnae?" significat stuporem quod doctrina et religiosum illud its destructa sint [n. 1174]. 19. "Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes," significat confessionem quod per vitam secundum religiosum et doctrinam ejus damnati sint [1175.]; "dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus," significat lamentationem super doctrinam et religiosum, ex quibus lucrati sunt omnes qui per ratiocinia ex naturali homine confirmaverunt illa [n. 1176]; "quia una hora devastati sunt," significat super jacturam et exitium omnium [n. 1177].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church