Apocalypse Explained (Tansley) n. 1183

Previous Number Next Number See English 

1183. "Dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs et non invenietur amplius." --Quod significet destructionem totalem doctrinae [et religiosi istius], ut non resurgat, constat ex significatione "impetu dejici," quod sit destructio totalis; ex significatione "Babylonis magnae urbis," quod sit religiosum illud et doctrina ejus (de qua saepius supra); et ex significatione "non inveniri amplius," quod sit non resurgere. (Continuatio.) Aliter fit apud illos quos Dominus ducit; et illos ducit qui amant vera et volunt illa ab Ipso; illi illustrantur cum legunt Verbum, ibi enim est Dominus, et loquitur cum unoquovis secundum ejus captum: hi si audiunt loquelam ex spiritibus, quod etiam aliquoties fit, non docentur, sed ducuntur, et hoc tam provide ut homo usque relictus sit sibi; nam ut prius dictum est, omnis homo a Domino per affectiones ducitur, et ex illis cogitat sicut a se in libero; sin aliter, homo non foret reformabilis, nec posset illustrari. Sed homines illustrantur varie, quisque secundum quale suae affectionis et inde intelligentiae: illi qui in affectione veri spirituali sunt, elevantur in lucem caeli, usque ut percipiant illustrationem.

[2] Mihi datum est illam videre, et ex illa percipere distincte quid a Domino venit, et quid ab angelis; quod a Domino, hoc scriptum est, et quod ab angelis non scriptum. Insuper mihi datum est loqui cum angelis sicut homo cum homine, et quoque videre illa quae in caelis sunt, et quae in infernis; causa fuit, quia venit finis hujus ecclesiae, et instat principium novae, quae erit Nova Hierosolyma; cui revelandum est quod Dominus regat universum, tam caelum quam mundum; quod caelum et infernum sint, et quale utrumque; quod homines vivant etiam homines post mortem, in caelo qui a Domino ducti sunt, in inferno qui a semet; quod Verbum ipsum Divinum Domini in terris sit; tum etiam quod ultimum judicium peractum sit, ne homo id exspectet in suo mundo in aeternum; praeter plura quae sunt lucis nunc orientis post tenebras.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church