Apocalypse Explained (Tansley) n. 1184

Previous Number Next Number See English 

1184. |VERSUS 22, 23.| "Et vox citharaedorum et musicorum et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius. Et lux lucernae non lucebit in te amplius; et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quid veneficio tuo seductae sunt omnes gentes." 22. "Et vox citharaedorum et musicorum et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius," significat nulla amplius gaudia interiora et exterior" [n. 1185]; "et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius," significat quod nulla amplius sapientia, intelligentia et scientia [n. 1186]; "et vox molae non audietur in te amplius," significat quod non aliquis intellectus veri ex voluntate boni [n. 1187]. 23. "Et lux lucernae non lucebit in te amplius," significat quod nihil veri caeli et ecclesiae [n. 1188]; "et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius," significat quod non aliquod gaudium ex conjunctione boni et veri [n. 1189]; "quia mercatores tui erant magnates terrae," significat illos qui in dominatione et in ejus amore et jucundo sunt, ac lucrati sunt in mundo summos honores et quoque mundi opes [n. 1190]; "quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes," significat quod illi per nefandas artes et persuasiones adegerint omnes probos ad credendum et ad faciendum ea, ex quibus illis dominatio et opulentia [n. 1191].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church