Apocalypse Explained (Tansley) n. 1186

Previous Number Next Number See English 

1186. "Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius." --Quod significet quod nulla amplius sapientia, intelligentia et scientia, constat ex significatione "artificis omnis artis," quod sit omne quod intellectus est, inde sapientia, intelligentia et scientia, hae enim intellectus sunt, cujus intimum est sapientia, medium est intelligentia, et ultimum est scientia. Quod "artifex omnis artis" illa significet, est quia illae sunt dotes intellectus, et dotes ejus significantur per "artes." Quoniam illae per "artes" significantur, ideo in Verbo ubi agitur de constructione Tabernaculi, tum ubi agitur de vestibus Aharonis, quae erant ex auro, hyacinthino, purpura, coccineo dibapho et xylino intertexto, dicitur quod "facienda sint opere artificis," et alibi "opere excogitationis" (Exod. xxvi. 1, 31 cap. xxviii. 6; cap. xxxix. 8: et alibi):

per illa ex quibus facta sunt, et nunc recensita, significantur illa quae sapientiae; intelligentiae et scientiae sunt: quapropter de Bezaleele et de Oholiabo, qui erant artifices, et illa faciebant, dicitur, quod Impleti sint sapientia, intelligentia et scientia (Exod xxxi. 3, seq.; cap. xxxvi. 1, 2, seq.).

[2] Quod per "artificem" significetur intelligentia ex proprio, constat apud Hoscheam, "Faciunt sibi fusile ex argento suo, et in intelligentia sua idola, opus artificum totum" (xiii. 2):

per "fusile" et per "idolum" significatur cultus secundum doctrinam quae ex propria intelligentia est; per "argentum" significatur falsum ex quo; inde dicitur quod "in intelligentia faciant sibi idolum, opus artificum totum." Similiter apud Esaiam, "Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat;....artificem sapientem quaerit" (xl. 19, 20);

et apud Jeremiam, "Argentum extensum ex Tharschish adfertur,..aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et..vestis.., opus sapientum tota" (x. 3, (1)9):

hic et ibi describitur propria intelligentia, ut quoque plurimis in locis alibi, per "idola," "sculptilia" et "fusilia" (videatur [supra,] n. 587 [b], 827 [a]).

[3] (Continuatio.) Finis, causae mediae, et effectus, vocantur etiam finis principalis, fines intermedii, et finis ultimus; hi vocantur fines, quia finis principalis producit illos, et est omne in illis, et est esse illorum, et anima illorum. Finis principalis est amor voluntatis hominis, fines intermedii sunt amores subordinati, et finis ultimus est amor voluntatis existens sicut in sua effigie. Quia finis principalis est amor voluntatis, sequitur quod fines intermedii, quia sunt amores subordinati, praevideantur, provideantur et producantur per intellectum, et quod finis ultimus sit usus ab amore voluntatis per intellectum praevisus, provisus et productus; omne enim quod amor producit est usus. Haec praemittenda sunt, ut percipiatur res modo dicta, quod eminentia et opulentia possint esse benedictiones, et quoque quod possint esse maledictiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church