1187. "Et vox molae non audietur in te amplius." --Quod significet quod non aliquis intellectus veri sit ex voluntate boni, constat ex significatione "molae," quod sit productio veri ex bono (de qua [supra], n. 1182), ita quoque intellectus veri ex voluntate boni, quoniam intellectus est recipiens veri ac voluntas recipiens boni. (Continuatio.) Nunc quia finis qui est amor voluntatis hominis, per intellectum, sibi providet seu comparat media per quae existat finis ultimus, ad quem finis primus per media progreditur, [qui] est finis existens, et hic est usus, sequitur quod finis amet media quando praestant illum usum, et quod non amet illa si non praestant, et quod tunc rejiciat illa, et sibi per intellectum provideat seu comparet alia. Exinde patet qualis est homo cui finis principalis est amor eminentiae, seu amor gloriae et honorum, aut cui finis principalis est amor opulentiae seu amor pecuniae et possessionum, quod nempe spectet omnia media sicut famulitia sibi inservientia ad finem ultimum, qui est amor existens, et hic sibi usus.
[2] Sit exemplum; sacerdos, cui principalis finis est amor pecuniae seu possessionum: ejus media sunt ministerium, Verbum, doctrina, eruditio, ex illis praedicatio, et per illas instructio hominum ecclesiae, ac illorum reformatio et salus; haec media ab illo aestimantur ex fine et propter finem, sed usque non amantur, tametsi apud quosdam apparet sicut amentur; est enim opulentia quae amatur, quoniam haec est finis primus et ultimus, ac ille finis est omne in mediis, ut dictum est. Dicunt quidem quod velint ut ecclesiae suae homo instruatur, reformetur et salvetur; sed quia dicunt illa ex fine opulentiae, non sunt amoris ejus, sed sunt media famae et lucri propter illa.
[3] Simile est apud sacerdotem cui principalis finis est amor eminentiae super alios: si aufertur a mediis lucrum aut honor, videbitur. Aliter prorsus si instructio, reformatio et salus animarum est finis principalis, ac opulentia et eminentia sunt media; tunc homo sacerdos est prorsus alius, est enim spiritualis, prior autem naturalis: apud sacerdotem spiritualem sunt opulentia et eminentia benedictiones; apud naturalem autem sunt opulentia et eminentia maledictiones. Quod ita sit, ex multa experientia e mundo spirituali testatum fieri potest: visi ibi et audit sunt plures qui dixerunt se docuisse, se scripsisse, se reformavisse; at cum finis seu amor voluntatis eorum manifestatus est, apparuit quod propter se et mundum omnia fecerint, et nihil propter Deum et proximum, immo quod Deo maledicerent, et proximo malefacerent; sunt tales qui intelliguntur apud Matthaeum, cap. vii. 22, 23; et apud Lucam, cap. xiii. 26,27.