1195. "Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in caelo, dicentis, Alleluia, salus et gloria et honor et potentia Domino Deo nostro. Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit meretricem magnam quae corrupit terram scortatione sua et vindicavit sanguinem servorum de manu ejus. Et secundo dixerunt, Alleluia et fumus ejus (1)ascendet in saeculo saeculorum." 1. "Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in caelo," significat gaudium et laetitiam angelorum superiorum caelorum, propter damnationem et ejectionem illorum qui per "Babylonem" et per "bestias draconis" significantur, ac inde oriundam lucem Divini Veri pro nova ecclesia quae a Domino instauranda est [n. 1196]; "dicentis, Alleluia," significat glorificationem Domini [n. 1197]; "salus et gloria et honor et potentia Domino Deo nostro," significat quia a Domino est vita aeterna per Divinum Verum et Divinum Bonum ex Divina Ipsius omnipotentia [n. 1198]. 2. "Quia vera et justa judicia Ipsius," significat quod leges Divinae providentiae et omnia opera Domini sint Divinae Sapientiae et Divini Amoris [n. 1199]; "quia judicavit meretricem magnam," significat judicium super illos qui dominationem super ecclesiam et super caelum in se transtulerunt [n. 1200]; "quae corrupit terram scortatione sua," significat a quibus falsificata sunt omnia vera ecclesiae, et adulterata omnia bona ejus [n. 1201]; "et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus," significat liberationem illorum qui in Divinis veris a Domino sunt per ejectionem Babyloniorum [n. 1202]. 3. "Et secundo dixerunt, Alleluia," significat gaudium et laetitiam angelorum inferiorum caelorum [n. 1203]; "et fumus ejus (1)ascendet in saecula saeculorum," significat quod falsum mali, quod illis fuerat, damnatum sit inferno in aeternum [n. 1204].