Apocalypse Explained (Tansley) n. 1196

Previous Number Next Number See English 

1196. [Vers. 1.] "Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in caelo." --Quod significet gaudium et laetitiam angelorum superiorum caelorum propter damnationem et ejectionem illorum qui per "(2)Babylonem" et per "bestias draconis" significantur, et inde oriundam lucem Divini Veri pro nova ecclesia quae a Domino instauranda est; haec quia sunt contenta hujus capitis et sequentium, constat quod per "vocem turbae multae in caelo," illa significentur: de damnatione et ejectione illorum, qui per "Babylonem" intelliguntur, agitur in vers. 2, 3; de damnatione et ejectione bestiarum draconis in vers. 19-21; et de gaudio propter novam ecclesiam a Domino instaurandam, vers. 7-9, 17, 18; et de luce inde oriunda, vers. 11-16.

[2] (Continuatio.) [De Vita Animalium et de Vita Vegetabilium.] Nunc aliquid dicetur de Vita Animalium, ac postea de Anima Vegetabilium. Universus mundus cum omnibus et singulis quae in illo sunt, a Domino Creatore universi exstiterunt et subsistunt. Sunt bini soles, Sol mundi spiritualis, et sol mundi naturalis: Sol mundi spiritualis est Divinus Domini Amor, sol mundi naturalis est purus ignis. A Sole qui est Divinus Amor, incohavit omne opus creationis; et per solem qui est ignis illud peractum est.

[3] Omne quod procedit ex Sole qui est Divinus Amor, vocatur spirituale; et omne quod procedit ex sole qui est ignis, vocatur naturale. Spirituale ex sua origine in se vitam habet; naturale autem ex sua origine in se nihil vitae habet. Et quia ex illis binis universi fontibus omnia, quae in utroque mundo sunt, exstiterunt et subsistunt, sequitur quod spirituale et naturale sint in omni re creata in hoc mundo, spirituale sicut anima et naturale sicut corpus, aut spirituale sicut internum et naturale sicut externum, aut spirituale sicut causa et naturale sicut effectus. Quod duo illa non separari possunt in unaquavis re, cuivis sapienti notum est; nam si separas causam ab effectu dilabitur effectus; si internum ab externo, dilabitur externum; similiter ac si animam a corpore.

[4] Quod haec conjunctio sit in singulis, immo in singularissimis Naturae, nondum notum est: quod non notum sit est ex ignorantia de mundo spirituali, de Sole ibi, deque luce et calore ibi; et quoque ex vesania sensualium hominum, quod adscribant omnia Naturae, et raro aliquid Deo praeter creationem in communi; cum tamen in Natura ne hilum datur, nec hilum dari potest, in quo non sit spirituale. Quod id omnibus et singulis, quae in tribus Naturae regnis sunt, insit, et quomodo inest, in sequentibus dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church