Apocalypse Explained (Tansley) n. 1197

Previous Number Next Number See English 

1197. "Dicentis, Alleluia." --Quod significet glorificationem Domini, constat ex significatione "Alleluia," quod sit glorificatio Domini; nam per "Alleluia" in lingua originali significatur "Laudate Deum," proinde etiam, "Glorificate Dominum:" fuit vox gaudii in confessionibus et in cultu: --Ut apud Davidem, "Benedic, anima mea, Jehovae, Hallelujah" (Ps. civ. 35);

apud eundem, "Benedictus Jehovah Deus Israelis, ab aeterno in aeternum usque; et dicat omnis populus, Amen, Hallelujah" (Ps. cvi. 48);

apud eundem, "Benedicamus Jah ex nunc et..in aeternum, Hallelujah" (Ps. cxv. 18);

apud eundem, "Omnis anima laudet Jah; Hallelujah" (Ps. cl. 6):

praeter alibi (Ut Ps. cv. 45; Ps. cvi. 1; Ps. cxi. 1; Ps. cxii. 1; Ps. cxiii. 1, 9; Ps. cxvi. 19; Ps. cxvii. 2; Ps. cxxxv. 3; Ps. cxlviii. 1, 14; Ps. cxlix. 1, 9; Ps. cl. 1).

[2] (Continuatio.) Quod spirituale et naturale in omnibus et singulis mundi ita unita sint sicut est anima in omnibus et singulis corporis, aut sicut est causa efficiens in omnibus et singulis effectus, aut sicut internum producens in omnibus et singulis sui producti, illustrari et confirmari potest ex subjectis et objectis trium regnorum Naturae, quae sunt omnia mundi. Quod talis unio spiritualium et naturalium sit in omnibus et singulis subjectis et objectis regni animalis, patet a mirabilibus quae in illo regno ab eruditis viris et societatibus observata sunt, et relicta scrutiniis illorum qui causas rimantur. [de Vita Animalium.] Communiter notum est quod animalia omnis generis, magna et parva, tam quae gradiuntur et repunt super terra, quam quae volant in aere, et quae natant in aquis, sciant ex innato ac insito, quod vocatur instinctus, et quoque natura, quomodo propaganda est sua species, quomodo post partum aut enixum educandi sunt fetus, quomodo et ex quibus alimentis nutriendi sunt; sciunt etiam suas escas ex solo visu, odore et gustu, ac ubinam quaerendae et colligendae sunt; tum etiam sciunt sua habitacula et lustra; sciunt etiam ubi consocii et compares sunt ex audito sono illorum, et quoque sciunt ex variatione soni quid cupiunt. Scientia talium in se spectata est spiritualis, similiter affectio ex qua illa est; induitio illarum est ex Natura, et quoque productio per illam.

[3] Insuper est animal prorsus simile homini quoad organa, membra et viscera corporis, et quoad usus illorum; sunt animali sicut homini oculi et inde visus, sunt aures et inde auditus, sunt nares et inde olfactus, sunt os et lingua et inde gustus, est quoque sensus cuticularis cum sua variatione ubivis; et quoad interiora corporis, sunt similia viscera, sunt bina cerebra, sunt cor et pulmo, sunt ventriculus, hepar, pancreas, lien, mesenterium, intestina, cum reliquis organis chylificationis, sanguificationis, et repurgationis, praeter organa separationis et organa generationis; sunt etiam similes quoad nervos, vasa sanguinea, musculos, cutes, cartilagines et ossa: similitudo talis est ut homo quoad illa sit animal. Quod omnia illa apud hominem correspondentiam habeant cum societatibus caeli, in Arcanis Caelestibus multis ostensum est; consequenter etiam similia apud animalia: ex qua correspondentia patet quod spirituale agat in naturale, ac edat suos effectus per illud, sicut causa principalis per suam causam instrumentalem. Sed haec sunt modo signa communia in illo regno conjunctionem testificantia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church