1200. "Quia judicavit meretricem magnam." --Quod significet judicium super illos qui dominationem super ecclesiam et super caelum in se transtulerunt, constat ex significatione "judicare," quod sit ultimum judicium quod factum est super illos qui per "Babylonem" ut meretricem intelliguntur, qui sunt qui per dominationem super ecclesiam et super caelum in se translatam falsificaverunt omnia vera et bona Verbi; quare sequitur, "quae corrupit terram scortatione sua," per quae significatur quod ab illis falsificata sint omnia vera ecclesiae, et adulterata omnia bona ejus. Sed per "Babylonem" ut meretricem non alii intelliguntur quam qui illam dominationem exercent, et propter illam falsificant et adulterant omnia Verbi, ac ipsum Verbum vilipendunt.
[2] (Continuatio [de Vita Animalium].) Quoniam universum caelum in societates distinctum est, similiter universum infernum, et quoque universus mundus spirituum, ac societates secundum genera et species affectionum ordinatae sunt, et quoniam animalia ibi sunt apparentiae affectionum, ut modo dictum est, ideo aliud genus animalis cum suis speciebus apparet in una societate et aliud in altera, ac omnia genera animalium cum suis speciebus in societatibus simul sumptis. In caeli societatibus apparent animalia mitia et munda, in societatibus inferni bestiae immites et immundae, et in mundo spirituum bestiae mediae. Visae mihi sunt multoties, et ex illis visis datum est cognoscere quales ibi angeli aut spiritus erant; omnes ibi cognoscuntur ex apparentiis quae prope et circum illos, et affectiones eorum ex variis, et quoque ex animalibus.
[3] Visi mihi sunt in caelis agni, oves, caprae, in tali similitudine cum agnis, ovibus et capris in mundo, ut prorsus nihil differant; visae etiam in caelis sunt turtures, columbae, aves paradisiacae, ac plures aliae pulchrae forma et colore; visi etiam sunt pisces in aquis, sed hi in infimis caeli. In infernis autem visi sunt canes, vulpes, lupi, tigrides, porci, mures; et plura alia genera bestiarum immitium et immundarum, praeter serpentes venenatos multarum specierum, tum etiam corvi, noctuae, bubones. In mundo autem spirituum visi sunt cameli, elephantes, equi, asini, boves, cervi, leones, pardi, ursi, et praeterea aquilae, milvi, picae, pavones, cotumices. Visa etiam sunt animalia composita, qualia visa sunt prophetis, et in Verbo descripta (ut |Ap|oc. xiii. 2, et alibi).
[4] Quoniam talis similitudo animalium in illo mundo apparentium cum animalibus in hoc mundo est, ut plane non discerni queant, et illa trahunt existentiam suam ex affectionibus angelorum caeli, et ex cupiditatibus spirituum inferni, sequitur quod affectiones naturales et cupiditates sint animae illorum, et quod illae indutae corpore sint in effigie animalia. Quaenam autem affectio seu cupiditas est anima hujus aut illius animalis, sive sit bestia aut fera terrae, sive sit avis diei aut noctis, sive sit piscis aquae limpidae aut fetidae, non hujus loci est exponere: nominantur passim in Verbo, et ibi significant secundum animas illorum; quid significant "agni," "oves," "caprae," "arietes," "hoedi," "hirci," "juvenci," "boves," "cameli," "equi," "asini," "cervi," tum aliquae "volucres," in Arcanis Caelestibus detectum videatur.