Apocalypse Explained (Tansley) n. 1201

Previous Number Next Number See English 

1201. "Quae corrupit terram scortatione sua." --Quod significet a quibus falsificata sunt omnia vera (1)Verbi et adulterata omnia bona ejus, constat ex significatione "terrae," quod sit ecclesia; et ex significatione "corrumpere illam scortatione," quod sit falsificare omnia vera ejus, et adulterare omnia bona ejus (de qua [supra], n. 141, 161, 1083, 1130): quod vera falsificata sint, patet ex eo, quod Verbum floccipendant, ac nova statuta, judicia et praecepta ex proprio excludant, quorum pleraque spectant dominationem super ecclesiam et caelum ut finem, quae omnia sunt falsificata vera; quod bona ecclesiae etiam adulterata sint, patet ex eo, quod omnia illa quae dant monasteriis et eorum idolis, et quoque papali solio, dicant sancta, et appellent bona opera; et per id tamen spoliant domos, ac deprivant viduas et pupillos suis facultatibus, et haec faciunt tametsi in thesauris habitant, et illis reditus in superabuntia sunt: praeterea quod talia opera faciant meritoria, et plura similia.

[2] (Continuatio [de Vita Animalium].) His praemissis dicetur quid Anima Bestiarum. Anima bestiarum in se spectata est spiritualis; affectio enim, qualiscunque sit, bona aut mala, est spiritualis; est enim derivatio alicujus amoris, ac originem trahit ex luce et calore quae procedunt a Domino ut Sole; et quicquid inde procedit, est spirituale. Quod malae affectiones, quae concupiscentiae vocantur, etiam inde sint, patet ex illis quae de malis amoribus et inde insanis cupiditatibus geniorum et spirituum infernalium prius dicta sunt.

[3] Bestiae et ferae quarum animae similes affectiones malae sunt, non sunt ex principio creatae; sicut mures, serpentes venenati, crocodili, basilisci, viperae, et similes, cum insectis variis noxiis; sed ortae sunt cum inferno, in stagnis, paludibus, aquis putidis et fetidis, et ubi sunt effluvia cadaverosa, stercorea et urinosa, cum quibus maligni amores societatum infernalium communicant: quod communicatio cum talibus sit, ab experientia mihi scire datum est. Inest etiam omni spirituali vis plastica, ubi exhalationes homogeneae in Natura adsunt, et quoque inest omni spirituali vis propagatrix; format enim non modo organa sensuum et motuum, sed etiam organa prolificationis per uteros vel per ova. Sed a principio solum creatae sunt bestiae utiles et mundae, quarum animae sunt affectiones bonae.

[4] At sciendum est quod animae bestiarum non sint spirituales in eo gradu in quo sunt animae hominum, sed sunt spirituales in gradu inferiore: dantur enim gradus spiritualium; et affectiones gradus inferioris, tametsi ex origine sua spectatae sunt spirituales, usque dicendae sunt naturales; ita dicendae, quia sunt similes affectionibus hominis naturalis. Sunt in homine tres gradus affectionum naturalium, similiter in bestiis; in infimo gradu sunt insecta varii generis, in superiori sunt volatilia caeli, et in adhuc superiori sunt bestiae terrae quae a principio creatae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church