Apocalypse Explained (Tansley) n. 1202

Previous Number Next Number See English 

1202. "Et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus." --Quod significet liberationem illorum qui in Divinis veris a Domino sunt per ejectionem Babyloniorum, constat ex significatione "vindicare e manu ejus," quod sit liberare ab illis qui per "Babylonem" ut meretricem intelliguntur; et ex significatione "sanguinis servorum," quod sit violentia illata illis, qui in veris a Domino sunt; "sanguis" est violentia illata, et "servi" sunt qui in veris a Domino sunt; quod illi dicantur servi, videatur supra (n. 6, 409):

[2] (Continuatio [de Vita Animalium].) Discrimen inter homines et bestias est sicut inter vigiliam et somnium, ac sicut inter lucem et umbram. Homo est spiritualis et simul naturalis; bestia autem non est spiritualis sed naturalis. Sunt homini voluntas et intellectus, ac voluntas ejus est receptaculum caloris caeli, qui est amor, ac intellectus ejus est receptaculum lucis caeli, quae est sapientia; bestiae autem non est voluntas et intellectus, sed pro voluntate est affectio et pro intellectu est scientia.

[3] Voluntas et intellectus apud hominem possunt unum agere, et quoque possunt non unum agere, homo enim potest cogitare ex intellectu quod non est voluntatis ejus, potest enim cogitare quod non vult, et quoque vicissim; apud bestiam autem affectio et scientia unum faciunt, et non possunt separari, scit enim quod affectionis ejus est, et afficitur [eo] quod est scientiae ejus. Quoniam binae facultates, quae vocantur scientia et affectio, apud bestiam non separari possunt, ideo non potuit bestia destruere ordinem suae vitae; inde est quod nascatur in omnem scientiam suae affectionis. Aliter apud hominem; binae ejus facultates vitae, quae vocantur intellectus et voluntas, separari possunt, ut dictum est; ideo potuit ille destruere ordinem suae vitae, cogitando contra voluntatem, et volendo contra intellectum, et quoque per id destruxit: inde est quod nascatur in meram ignorantiam, ut ex illa introducatur in ordinem per scientias medio intellectu.

[4] Ordo, in quem homo creatus est, est amare Deum supra omnia, ac proximum sicut se ipsum; ac status, in quem venit homo postquam destruxit illum ordinem, est quod amet se supra omnia, ac mundum sicut se ipsum. Quia homini est mens spiritualis, et haec est supra mentem ejus naturalem, et mens spiritualis ejus potest intueri talia quae sunt caeli et ecclesiae, tum quae sunt civitatis quoad mores et quoad leges, et illa se referunt ad vera et bona, quae vocantur spiritualia, moralia et civilia, praeter naturalia scientiarum, ac ad opposita illorum, quae sunt falsa et mala, ideo homo non modo potest analytice cogitare, et res concludere, sed etiam recipere influxum per caelum a Domino, ac fieri intelligens et sapiens: hoc non potest ulla bestia; quod scit non est ex aliquo intellectu, sed ex scientia affectionis, quae est anima ejus. Scientia affectionis datur in omni spirituali, quia spirituale procedens a Domino ut Sole est lux unita calori, seu est sapientia unita amori, ac scientia est sapientiae, et affectio est amoris, in gradu qui vocatur naturalis.

[5] Quoniam homini est mens spiritualis, et simul mens naturalis, et mens ejus spiritualis est supra mentem ejus naturalem, ac mens spiritualis est talis ut possit intueri et amare vera et bona in omni gradu, conjuncte cum mente naturali, et abstracte ab illa, sequitur quod interiora hominis, quae utriusque ejus mentis sunt, possint elevari ad Dominum a Domino, et conjungi Ipsi; inde est quod omnis homo vivat in aeternum. Non ita est cum bestia; illa non gaudet aliqua mente spirituali, sed solum naturali; ideo interiora ejus, quae solum sunt scientiae et affectionis, non possunt a Domino elevari, et conjungi Ipsi; quare non vivit post mortem.

[6] Ducitur quidem bestia per influxum quendam spiritualem, cadentem in animam ejus; sed quia spirituale ejus non elevari potest, non potest aliter quam ut id determinetur deorsum, et spectare ad talia quae sunt affectionis ejus, quae modo se referunt ad illa quae sunt nutritionis, habitationis, et propagationis, et ex scientia affectionis suae cognoscere illa medio visu, odore et gustu. Quoniam homo ex mente sua spirituali potest rationaliter cogitare, ideo etiam potest loqui, nam loqui est cogitationis ex intellectu, qui potest videre vera in luce spirituali; bestia autem, cui non est aliqua cogitatio ex intellectu, sed modo scientia ex affectione, non potest nisi quam sonare, ac sonum suae affectionis variare secundum appetitus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church