1203. [Vers. 3.] "Et secundo dixerunt, Alleluia." --Quod significet gaudium et laetitiam angelorum inferiorum caelorum, et glorificationem Domini propter liberationem ad illis qui per "Babylonem" et per "bestias draconis" significantur, constare potest ex illis quae supra (n. 1195, 1196) explicata sunt. Quod sit gaudium, laetitia et glorificatio Domini ab angelis inferiorum caelorum, est quia dicitur "secundo," et quia sequitur de "fumo eorum ascendente in saecula saeculorum," et ex eo quod glorificationes Domini incohent ab angelis superiorum caelorum, ac pergant ad angelos inferiorum caelorum: quod "Alleluia" significet laudem et glorificationem, videatur supra (n. (1)1197).
[2] (Continuatio.) [De Regno Vegetabili et de Ejus Anima.] Nunc aliquid dicetur de Regno Vegetabili, et de ejus anima quae vocatur Anima Vegetativa. Quod etiam haec sit spiritualis, nescitur in mundo. Per animam vegetativam intelligitur conatus et nisus producendi vegetabile a semine progressive usque ad semina, et per id multiplicandi se in infinitum, ac propagandi se in aeternum; est enim sicut idea infiniti ac aeterni in omni vegetabili; nam unum semen per certum annorum numerum multiplicari potest ut impleat universam tellurem, et quoque propagari a semine ad semina absque fine: hoc una eum mirabili progressione crescendi a radice in germen, dein in caulem, tum in ramos, folia, flores, fructus, usque in nova semina, non est natura]e, sed est spirituale: similiter quod vegetabilia in multis referant talia quae animalis regni sunt; sicut quod ex semine existant, quod in illo sicut prolificum sit, quod producant germen sicut infantem, caulem sicut corpus, ramos sicut brachia, verticem sicut caput, cortices sicut cutes, folia sicut pulmones; quod adolescant in annos, et dein efflorescant sicut nymphae ante nuptias, ac post illas expandant sicut uteros aut ova, ac pariant fructus sicut fetus, quibus insunt nova semina, ex quibus sicut in animali regno prolificationes aut fructificationes ejusdem speciei aut prosapiae, dantur: haec cum multis aliis, quae a peritis in arte botanica, qui parallelismum inter bina illa regna instituerunt, observata sunt, indicant quod conatus et nisus ad talia non sit ex mundo naturali, sed ex spirituali. Quod vis viva ut causa principalis sit spirituale, ac vis mortua ut causa instrumentalis sit naturale ex sequentibus videbitur.