1209. [Vers. 5] "Et vox e throno exivit," --Quod significet unanimitatem universi caeli, constat ex significatione "vocis e throno exeuntis," quod sit unanimitas universi caeli, nempe ad glorificandum Dominum; per "thronum" enim significatur totum caelum, ex eo quia Dominus super illo est, ac Dominus est ipsum caelum; angeli ex quibus caelum, ex suo proprio non aliquid caeli faciant, sed est Divinum, quod procedit a Domino apud illos, quod facit; inde est quod per "vocem e caelo" significetur unanimitas omnium in caelis, seu universi caeli. (Quod "thronus," ubi de Domino, significet caelum videatur [supra], n. 253, 462, 477.)
[2] (Continuatio [de Regno Vegetabili; hic de Viribus].) (4.) Quod tres Vires insint omni spirituali, Vis agendi Vis creandi, et Vis formandi. --Vis agendi, quia spirituale, procedit a primo fonte omnium virium, qui est Sol caeli, ac ille est Divinus Amor Domini; et amor est ipsum agens, et inde procedit vis viva, quae est vita.
[3] Vis creandi est vis producendi causas et effectus a principio usque ad finem, ac pergit a Primo per intermedia ad ultimum; Primum est ipse Sol caeli, qui est Dominus; intermedia sunt spiritualia, dein naturalia, tum terrestria, ex quibus ultimo sunt productiones: et quia illa vis in creatione universi perrexit a Primo ad ultimum, ideo illa postea similiter pergit, ut productiones continuae sint; alioqui desinerent: Primum enim continue spectat ultimum ut finem; et nisi Primum ultimo continue a se, per intermedia secundum ordinem creationis prospiceret, omnia perirent: quare productiones, quae sunt praecipue animalia et vegetabilia, sunt creationis continuationes. Non refert quod continuationes fiant per semina; usque est eadem vis creatrix, quae producit: quod etiam quaedam semina adhuc producantur, ex quorundam experientia est.
[4] Vis formandi est vis ultima ex ultimis, est enim vis producendi animalia et vegetabilia ex materiis Naturae ultimis, quae in tellure congestae sunt. Vires, quae insunt Naturae ex ejus origine, quae est sol mundi, non sunt vires vivae, sed vires mortuae; quae non sunt aliae quam sicut sunt vires caloris in homine et in animali, quae tenent corpus in illo statu ut voluntas per affectionem, ac intellectus per cogitationem, quae sunt spirituales, possint influere et agere suos actus in illo: nec sunt aliae quam sicut sunt vires lucis in oculo, quae solum faciunt ut mens, quae spiritualis est, per id suum organum videat; lux mundi nihil videt, sed mens per lucem caeli. Simile est cum vegetabilibus; qui credit quod calor et lux solis mundi aliud operentur quam ut aperiant et disponant propria Naturae ad recipiendum influxum ex spirituali mundo, multum fallitur.