Apocalypse Explained (Tansley) n. 1210

Previous Number Next Number See English 

1210. "Dicens, Laudate Deum [nostrum], omnes servi Ipsius." --Quod significet cultum Domini ab illis qui in veris sunt, constat ex significatione "laudare Deum," quod sit confiteri et colere Ipsum (de qua sequitur); et ex significatione "servorum Dei," quod sint qui in veris a Domino sunt (de qua [supra], n. 6, 409). Multis locis in Verbo dicitur "laudare Deum," et per id significatur confiteri Ipsum corde et ore, ita quoque colere; per "laudare Deum," simile significatur quod per "Hallelujah," quia "Hallelujah" significat "Laudate Deum;" quod id sit vox gaudii et laetitiae in confessionibus et in cultu Dei, prius dictum est. Quod per "laudare Deum" significetur confiteri et colere, est quia Dominus non vult laudari et glorificari ex aliquo amore sui, sed ex amore hominis; nam homo non potest aliter quam laudare et glorificare Dominum, seu laudem et gloriam Ipsi dare, cum agnoscit corde quod nihil boni in se sit, et quod nihil a se possit, ac vicissim, quod omne bonum sit a Domino, et quod Dominus omnia possit; cum homo in illa agnitione est, tunc removet proprium suum, quod est amoris sui, ac aperit omnia mentis suae, et sic dat copiam ut Divinum cum bono et cum potentia influat: ex eo est, quod necessum sit ut homo in humiliatione sit coram Domino, et quod humiliatio non aliunde sit quam ex agnitione sui et ex agnitione Domini, secundum quas fit receptio. Quod "laudem dare Deo," ac "laudare Deum," sit confiteri Ipsum, et ex confessione cordis colere Ipsum, constat ex pluribus locis in Verbo (Ut Matth. xxi. 16: Luc. ii. 13, 14, 20; cap. v. 25, 26; cap. vii. 16; cap. xiii. 13; cap. xviii. 43; cap. xix. 28-{1}40; cap. xxiv. 52, 53: tum Psalm. cxlviii. 1-5, 7, 13: et alibi).

[2] (Continuati, (de Regno Vegetabili; hic de Viribus).) (5.) Quod ex spirituali per illas vires existant vegetabilia, et quoque animalia, tam quae in caelo apparent quam quae in mundo.- Quod etiam illa existant in caelo, est quia illae Vires insunt spirituali in maximis et in minimis, in primis et in ultimis ejus, ita spirituali tam in caelo quam in mundo; prima ejus sunt in caelis, ultima ejus sunt in mundo: sunt enim gradus spiritualium, et quilibet gradus distinctus est ab altero, ac prior seu superior gradus perfectior est posteriori seu inferiori. Hoc constare potest ex luce et ex calore in caelis, et ex sapientia angelorum ex illis: lux in supremo seu tertio caelo ex flammeo tam splendida est ut lucem mundi meridianam millies excedat; in medio seu secundo caelo est lux minus {2}candida, sed usque lucem meridianam mundi centies excedit; in ultimo seu primo caelo, est lux similis luci meridianae mundi; sunt etiam gradus caloris, qui ibi est amor, et secundum illos est angelis sapientia, intelligentia et scientia: omne spirituale est lucis et caloris ex Domino ut Sole, ac sapientia et intelligentia sunt ex illis.

[3] Tot gradus spiritualium etiam dantur sub caelis, seu in Natura, qui sunt gradus inferiores spiritualium, ut constare potest ex mente naturali hominis, et ex ejus rationalitate et sensualitate; rationales homines in primo ejus gradu sunt, sensuales in ultimo sunt, ac quidam in medio; ac omnis cogitatio et affectio mentis naturalis est spiritualis. Tres illae vires, quae sunt vis agendi, vis creandi et vis formandi, insunt spirituali in ejus omni gradu, sed cum differentia perfectionis; ast quia nihil non suum ultimum habet, ubi desinit et subsistit, ita quoque spirituale; hoc ejus ultimum est in tellure, in ejus terris et aquis; et spirituale ex hoc ultimo producit vegetabilia omnis generis, ex arbore usque ad gramen, in quibus remanens spirituale se manifestat modo in quadam similitudine cum animalibus, de qua supra actum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church