Apocalypse Explained (Tansley) n. 1214

Previous Number Next Number See English 

1214. (Vers. 6.) "Et audivi tanquam vocem turbae multae. Quod significet glorificationem Domini ab omnibus qui in caelis, propter rejectionem malorum, et inde liberationem bonorum, constat ex significatione "vocis," quod sit glorificatio Domini, nam vox fuit "Alleluia, quia regnat Dominus Deus omnipotens," ut patet a fine hujus versus: quod sit propter rejectionem malorum et inde liberationem bonorum, sequitur a praecedentibus et sequentibus in hoc capite, et in reliquis; nam intelligitur glorificatio Domini propter ultimum judicium, per quod liberati sunt boni a malis, mali enim tunc rejecti sunt in infernum, et per id boni ab illis liberati sunt: et ex significatione "turbae multae," quod sint omnes qui in caelis sunt, qui vocantur "turba" a sono omnium simul; loquela simultanea a multis auditur sicut "vox turbae multae."

[2] (Continuatio (de Regno Vegetabili; hic de Origine et de Anima).) (7.) Quod illa origo sit ex usu, est quia affectiones se referunt ad usus; usus est subjectum omnis affectionis; non enim potest homo affici, nisi sit propter aliquid, et hoc aliquid est usus; nunc quia omnis affectio ponit usum, et anima vegetativa, ex ejus spirituali origine, est affectio, ut dictum est, ideo etiam est usus. Ex hac causa est quod omni vegetabili insit usus, spiritualis usus in mundo spirituali, ac spiritualis et quoque naturalis in mundo naturali; usus spiritualis est pro vario statu animi, et naturalis pro vario statu corporis. Quod animi refocillentur, recreentur et excitentur, et vicissim inducantur in somnos, in maerores et in deliquia, per odores et sapores diversorum vegetabilium, notum est; et quod corpora per illa, et per varia ex illis facta lixivia, menstrua et pharmaca sanentur, ac vicissim per toxica ex illis necentur, etiam notum est.

[3] Usus spiritualis ex illis in caelis externus est recreatio animorum, ac internus est repraesentatio Divinorum in illis, et sic quoque elevatio animi; nam sapientiores angeli vident in illis quale affectionum in serie; florum varietates in suo ordine, et simul colorum variegationes, ut et odores, manifestant illas, et quid interius in illis reconditum latet; omnis enim affectio ultima, quae vocatur naturalis, tametsi est spiritualis, suum quale trahit ex affectione interiore, quae est intelligentiae et sapientiae, et hae trahunt suum quale ab usu et ejus amore: verbo, non aliud floret ex humo in caelis quam usus, quia usus est anima vegetativa.

[4] Quoniam usus est anima vegetativa, ideo in locis ibi quae deserta vocantur, ubi sunt qui in mundo rejecerunt opera charitatis, quae sunt ipsi usus, non apparet gramen aut ulla herba, sed mera glarea et arena. Per usus, qui soli florent in caelis, intelligitur omne bonum actu, quod est a Domino per amorem in Ipsum, et per amorem erga proximum. Omne vegetabile ibi repraesentat formam usus; et quicquid in illo apparet, a primo ejus ad ultimum et ab ultimo ejus ad primum, seu a semine ad florem et a flore ad semen, sistit affectionis et simul ejus usus progressionem et extensionem a fine ad finem. Periti artis botanicae, chymicae, medicae, et pharmaticae, in scientiam usuum spiritualium ex vegetabilibus ibi veniunt post mortem, et quoque illam exercent, ac illa quam maxime delectantur; locutus sum cum illis, et ex illis audivi mirabilia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church