1215. Et tanquam vocem aquarum multarum."- Quod significet glorificationem Ipsius ex veris, constat ex significatione "vocis" quod sit glorificatio Domini (ut supra); et ex significatione "aquarum," quod sint vera (de qua (supra), n. 71, 483(a, b), 518(a-d), 537(a), 538(a, b), 854, 971, 1033); inde "aquae multae" sunt omnia vera quae apud angelos in caelis. In caelis sunt angeli qui in veris sunt, et qui in bonis; angeli qui in veris sunt, vocantur angeli spirituales, et qui in bonis, angeli caelestes: inde caelum distinctum est in duo regna, spirituale et caeleste; in regno spirituali sunt omnes qui in veris sunt, et in regno caelesti sunt omnes qui in bonis.
[2] Sunt quidem omnes in veris ex bono; sed bonum est duplex, est bonum spirituale et bonum caeleste; bonum charitatis est bonum amoris erga proximum, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum: haec bona distincta sunt; bonum spirituale est bonum in gradu inferiori, et bonum caeleste est bonum in gradu superiori; quare bonum caeleste est apud angelos caelorum superiorum, et bonum spirituale apud angelos inferiorum caelorum. Ex his patet quod per "aquas multas," quarum vox audita est, significentur omnes spirituales angeli in caelis, at per "vocem tonitruum vehementium," quod sequitur, significentur omnes caelestes angeli in caelis.
[3] (Continuatio (de Regno Vegetabili; hic de Origine et de Anima).) Ex his quae huc usque de vita quae a Domino, et de existentia omnium in universo ex illa, allata sunt, omnis sapiens corde potest videre quod Natura non aliquid ex se producat, sed quod modo ad producendum inserviat spirituali, quod ex Sole caeli, qui est Dominus, procedit, sicut causa instrumentalis suae causae principali, aut sicut vis mortua suae vi vivae. Ex quo patet quantum errant qui generationes animalium, et productiones vegetabilium adscribunt Naturae: sunt illi sicut qui magnifica et splendida opera adscribunt instrumento et non artifici, aut qui adorant sculptile et non Deum.
[4] Fallaciae, quae inumerabiles sunt, in omni ratiocinio de spiritualibus, moralibus, et civilibus, inde oriuntur: fallacia enim est inversio ordinis, et est judicium oculi et non mentis, et est conclusum ex rei apparentia et non ex rei essentia: quare ratiocinari ex fallaciis de mundo et de existentia rerum in illo, est sicut confirmare per ratiocinia quod caligo sit lux, quod mortuum sit vivum, et quod corpus influat in animam et non vicissim: cum tamen aeterna veritas est quod influxus spiritualis sit, et non influxus physicus, hoc est, animae quae est spiritualis in corpus quod est materiale, ac mundi spiritualis in mundum naturalem: tum quod Divinum ex Se, et per id quod procedit ex Ipso, sicut omnia creavit, etiam omnia sustentet; et quod sustentatio sit perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia.