Apocalypse Explained (Tansley) n. 1216

Previous Number Next Number See English 

1216. "Et tanquam vocem tonitruum vehementium."- Quod significet glorificationem Ipsius ex bonis amoris, constat ex significatione "vocis," quod sit glorificatio Domini (ut supra); et ex significatione "tonitruorum," quod sint bona amoris sonantia (de qua (supra), n. 821(b), 855); inde "tonitrua vehementia" sunt omnia bona, dum sonant apud angelos. Sunt in loquela hominum duo simul, sonus et articulatio ejus in voces; sonus est affectionis voluntatis ejus, et articulatio soni est cogitationis intellectus ejus: haec duo conjuncta sunt in loquela humana, et quoque ex auditu dignoscuntur; ex sono enim cognoscitur affectio, et ex vocibus, quae sunt articulationes soni, cognoscitur cogitatio: hoc quia naturale est, homo parum de eo reflectit, sed usque scit dum audit. Hoc distinctius auditur apud angelos et spiritus quam apud homines: causa est, quia spirituales sunt, ac spirituales cogitant ex afiectione et inde quoque loquuntur ex illa; illi qui in caelesti regno sunt, ex affectione boni, et illi qui in spirituali regno ex affectione veri; inde est quod ex sono noscantur. Sonus loquelae angelorum in superioribus caeli auditur infra varie, increscit enim progrediendo, sicut etiam in mundo cum sonus descendit ex alto; sonus angelorum spiritualium auditur sicut sonus aquarum strepentium, at sonus angelorum caelestium sicut sonus tonitruum. (Quid porro "tonitrua" significant, videatur supra, n. 273, 353, 498, 702, 704, 1014.)

[2] (Continuatio.) (De Omnipraesentia et de Omniscientia.) Actum est de Infinitate, et Aeternitate, tum de Providentia et Omnipotentia, quae sunt Domino; nunc agendum est de Omnipraesentia et de Omniscientia, quae sunt Ipsi. Quod Deus omnipraesens sit, et quod omniscius, agnoscitur in omni religione; inde est ut orent ad Deum, ut audiat ac ut videat, et misereatur; quod non facerent nisi crederent omnipraesentiam ac omniscientiam Ipsius. Quod id credant est ex influxu e caelo apud illos quibus est religio, ex ipsa enim religione non venit in quaestionem num datur et quomodo datur. At quia hodie, imprimis in Christiano orbe, multiplicati sunt homines naturales, et hi non vident aliquid Dei, et non credunt nisi videant, (si dicunt quod credant, est Vel ex officio, vel ex caeca scientia, vel ex hypocrisi, et usque possunt videre,) ideo de illis quae Dei sunt, ut videant, licet ex luce et inde visu rationali agere.

[3] Quisque enim homo, etiam mere naturalis et sensualis, dotatus est intellectu, qui elevari potest in lucem caeli, ac videre spiritualia, immo Divina, et quoque comprehendere illa, sed modo dum audit illa aut legit illa; ac postea ex memoria potest loqui illa, sed cogitare illa in se ex se non potest: causa est, quia dum audit et legit, est intellectus a propria sua affectione separatus; et cum ab illa separatus est, tunc est in luce caeli: at cum cogitat in se ex se, tunc intellectus est conjunctus affectioni suae voluntatis, et haec illum implet, detinet et ab exeundo arcet. Sed usque res in se talis est quod intellectus possit ab affectione voluntatis separari, et sic elevari in lucem caeli, apud illos naturales homines qui in affectione veri sunt, et se non confirmaverunt in falsis; sed aegre apud illos qui non in affectione veri sunt, ex eo, quod rejecerint Divina, vel quod confirmaverint se in falsis; apud hos est sicut umbraculum inter lucem spiritualem et lucem naturalem, apud multos tamen est umbraculum illud transparens.

[4] Nunc quia homo quicunque, etiam sensualis corporeus, dum adultus, tali facultate intelligendi pollet ut comprehendere possit illa quae Dei sunt dum audit, aut dum legit, et dein memoria retinere illa, et inde loqui, docere ac scribere illa, interest ut de Divinis Attributis continuetur opus sicut inceptum est; hic itaque de Divina Omnipraesentia et de Divina Omniscientia, ne homo mere naturalis trahat illas in dubium usque ad negationem, per id quod non velit aliquod Divinum et spirituale intelligere, quod vocat non posse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church