Apocalypse Explained (Tansley) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. "Et audientes verba prophetiae."--Quod significet quod illi vivant secundum doctrinam caeli, constat ex significatione "audire," quod sit percipere et obedire (de qua n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397, 10061), ita quoque vivere secundum id; nam qui percipiunt et obediunt, illi vivunt secundum id: et ex significatione "verborum prophetiae," quod sint vera quae doctrinae caeli; "verba" enim sunt vera (n. 4092, 5075), et "prophetia" est doctrina (n. 2534, 7269); hic doctrina caeli, quia est prophetia Verbi quod e caelo est. Quod "audire" sit obedire et vivere, est quia illa quae audiuntur apud caelestes angelos intrant vitam; sed hoc quia ignotum est, velim paucis illustrare:--Sunt bini sensus homini dati qui inserviunt pro mediis recipiendi illa per quae rationale formatur, et quoque illa per quae homo reformatur; nempe, sensus visus et sensus auditus: reliqui sensus pro aliis usibus sunt. Illa quae intrant per sensum visus, intrant in ejus intellectum, et eum illustrant; quare per "visum" significatur intellectus illustratus; correspondet enim intellectus visui oculi, sicut lux caeli luci mundi. Illa autem quae intrant per sensum auditus, intrant in intellectum et simul in voluntatem; quare per "auditum" significatur perceptio et obedientia: inde est quod in linguis humanis receptum sit dicere "audire aliquem" et quoque "audire alicui," tum "audiens esse" et "auscultare;" et per "audire aliquem" intelligitur percipere, at per "audire alicui" intelligitur obedire, ut et per "audiens esse," ac utrumque per "auscultare;" hoc in linguas humanas immanavit ex mundo spirituali, in quo spiritus hominis est. Sed unde hoc in spirituali mundo, etiam dicetur:--

[2] Illi qui ibi sunt in provincia auris, sunt obedientiae ex perceptione; (quod omnes, qui in mundo spirituali sunt, in aliqua provincia sint quae nominatur ex membris, organis, aut visceribus hominis, quia eis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 87-102;) et provincia auris est in axe caeli; et ideo in illam, seu in illos qui ibi, influit totus mundus spiritualis cum perceptione quod ita faciendum, haec enim perceptio regnans est in caelo; inde est quod illi qui ibi, sint obedientiae ex perceptione. Quod illa quae intrant per auditum intrent immediate per intellectum in voluntatem, adhuc illustrari potest per instructionem angelorum regni caelestis, qui sapientissimi sunt: illi recipiunt omnem suam sapientiam per auditum et non per visum; quicquid enim de Divinis audiunt, ex veneratione et amore recipiunt voluntate et faciunt vitae suae; et quia recipiunt illa statim vita, et non prius memoria, ideo angeli non loquuntur de rebus fidei; sed modo ad illas, cum ab aliis dicuntur, respondent "Ita, ita," vel "Non, non," secundum Domini verba apud Matthaeum (cap. v. 37). Ex his patet quod auditus praecipue datus sit homini ad recipiendum sapientiam, visus autem ad recipiendum intelligentiam. Sapientia est percipere, velle, et facere; intelligentia est scire et percipere. (Quod caelestes angeli per auditum hauriant sapientiam, et non per visum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 270,271; et insuper de illis angelis, n. 20-28.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church