15. "Et servantes quae in ea scripta sunt."--Quod significet quod ex amore veri, constat ex significatione observare et "servare," quod sit percipere, velle et facere secundum id, hic secundum doctrinam caeli; et ex significatione "quae in ea scripta sunt," quod sit ex amore veri, seu ex jucundo illius amoris, quod enim fit ex amore hoc fit ex jucundo; aliunde non est jucundum: quod id significetur per "quae in ea scripta sunt," est quia illa quae in doctrina caeli sunt, cordi eorum, ita vitae eorum, inscripta sunt; et quae inscripta sunt cordi et vitae, illa inscripta sunt amori, nam "cor" in Verbo significat amorem (n. 7542, 9050, 10336): quod sit amor veri, est quia illa dicuntur de doctrina caeli, et doctrina caeli est ex veris. Saepius in Verbo dicitur "observare" et "servare" praecepta, mandata, verba, legem; et per "observare" et "servare" ibi significatur intelligere, velle et facere:--Ut apud Matthaeum, "Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis" (xxviii. 20);
apud Lucam, "Beati audientes Verbum Dei et servantes illud" (xi. 28); apud Johannem, "Amen, amen, dico vobis, Si quis Verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (viii. 51);
apud eundem, "Si quis diligit Me, Verbum meum servat;...qui non diligit Me, verba mea non servat" (xiv. 15, 23, 24);
apud eundem, "Si praecepta mea servaveritis, manebitis in amore meo;.... vos amici mei estis, si feceritis quae Ego praecipio vobis" (xv. 10, 14). Facere est velle, et velle est facere, quia in factis est voluntas omne.