Apocalypse Explained (Tansley) n. 228

Previous Number Next Number See English 

228. "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus." - Quod significet a quo omne verum, et omne fidei, constat ex significatione "amen," quod sit veritas seu verum (de qua sequitur); et ex significatione "Testis fidelis et veri," cum de Domino, quod sit omne fidei ab Ipso; "testis enim," cum de Domino, significat Divinum Verum quod ab Ipso, et inde omne fidei, nam fides est veri et verum est fidei. Divinum Verum procedens a Domino dicitur "testis," quia est Divinum Ipsius in caelo et in ecclesia, in quo Ipse est, et quod Ipse est ibi; hoc enim procedit ex Divino Humano Ipsius, et implet totum caelum, ac format et facit illud; inde est quod caelum in toto complexu referat unum hominem. Quia Divinum Verum inde est, et tale est, ideo dicitur "testis;" testatur enim de Divino Humano Domini, ac manifestat illud apud omnes qui recipiunt Divinum Verum ab Ipso. Ex hoc est quod angeli superiorum caelorum non aliud Divinum percipiant, et percipere possint, quam Divinum Humanum Domini, (et) hoc ex influxu totius caeli in mentes eorum. Inde constare potest unde est quod "testis," cum de Domino, significet Ipsum quoad Divinum Verum in caelo et in ecclesia; et quod "testari," cum de illis qui recipiunt Divinum Verum a Domino, significet agnoscere corde Divinum Domini in Humano Ipsius (videatur supra, n. 27). (Quod caelum in toto et in parte referat unum Hominem, et quod hoc sit ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-86, seq., et n. 101; et quod Divinum procedens a Domino, quod format caelum, et angelos ad imaginem caeli, sit Divinum Verum, n. 13, 133, 138-140.)

[2] Divinum hoc Verum vocatur a Domino "Paracletus, Spiritus veritatis," de quo dicitur quod "testetur de Ipso" et quod "sit ab Ipso:" quod testetur de Ipso, apud Johannem, "Quando venerit Paracletus Spiritus veritatis Ille testabitur de Me" (xv. 26);

et quod sit ab Ipso, apud eundem, Paracletus, "Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semet, sed quaecunque audiverit loquetur:... Ille Me glorificabit, quia ex meo accipiet et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod a meo accepturus sit et annuntiaturus vobis" (xvi. 13-15);

quod Divinum Verum sit ex Domino, intelligitur per quod "non loquetur ex semet," sed quod "ex meo accipiet et annuntiabit vobis;" quod sit ex Divino Humano Domini, per haec, "Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod ex meo accepturus sit et annuntiaturus vobis;" et quod illud Divinum Humanum Domini manifestet, per haec, "Ille Me glorificabit:" "glorificare" est Divinum Humanum Domini notum facere. (Quod id sit "glorificare," cum de Domino, videatur in Doctrina Hierosolymae, n. 294.)

[3] Simile significatur per haec Domini verba, "Ego veritatem vobis dico, prodest ut abeam:... si abivero mittam" Paracletum, Spiritum veritatis "ad vos" (Joh. xvi. 7, 8);

inde patet quod sit ex Divino Humano Ipsius. Quod Dominus Se dicat "Amen," est quia "amen" significat veritatem; ita Ipsum Dominum, quia cum in mundo fuit, erat ipsa Divina Veritas, seu ipsum Divinum Verum: quae etiam causa erat, quod Dominus toties dixerit "Amen," et "Amen, amen" (Ut Matth. v. 18, 26; cap. vi. 16; cap. x. 23, 42; cap. xvii. 20; cap. xviii. 3, 13, 18; cap. xxiv. 2; cap. xxviii. 20: Joh. i. 52 (B.A. 51); cap. iii. 11; cap. v. 19, 24, 25; cap. vi. (1)26, 32, 47, 53; cap. viii. 34, 51, 58; cap. x. 1, 7; cap. xii. 24; cap. xiii. 16, 20, 21; cap. xxi. 18, 25).

[4] Quod Dominus fuerit ipsum Divinum Verum cum erat in mundo, Ipse docet apud Johannem, "Ego sum via, veritas, et vita" (xiv. 6):

et apud eundem, "Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (xvii. 19);

quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, ac "sanctificari" de illis qui recipiunt illud, videatur supra (n. 204); inde "sanctificare Se Ipsum," est Humanum suum Divinum facere. (Sed de his plura videantur quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, in locis inde citatis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 303-306.) Praeterea quod "amen" significet confirmationem Divinam, videatur supra (n. 34); ut quoque in Veteri Testamento (Deutr. xxvii.(2)15-26: 1 Reg. i. 36: Esai. lxv. 16: Jerem. xi. 5; cap. xxviii. 6; Psalm, xli. 14 (B.A. 13); Psalm. lxxii. 19; Psalm. lxxxix. 53 (B.A. 52); Psalm. cvi. 48).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church