Apocalypse Explained (Tansley) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. "Et ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens." - Quod significet Dominum quoad ultimum judicium, constat ex significatione "throni," quod in genere sit caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino; quod etiam significet judicium, est quia omnes judicantur ex Divino Vero, et quoque omnes in caelo (de qua supra, n. 253(a)): quod "Sedens super throno" sit Dominus, patet. Quod Domino soli sit judicium, etiam Ipse docet apud Matthaeum, "Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, sedebit super throno gloriae suae; ac congregabuntur ante Ipsum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis" (xxv. (1)31, 32, seq.): et apud Johannem, "Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio... potestatem dedit judicium facere, quia Filius hominis est" (v. 22, 27):

quoniam nemo judicatur ex Divino Bono, sed ex Divino Vero, ideo dicitur quod "Pater non judicet quemquam," sed Filius, quia "Filius hominis est;" "Pater" enim significat Divinum Bonum, ac "Filius hominis" Divinum Verum procedens. (Quod "Pater" significet Divinum Bonum, videatur supra, n. 254; et quod "Filius hominis" Divinum Verum procedens, etiam supra, n. 53 et 151. Quod "thronus" hic significet judicium, est quia agitur in hoc capite de ordinatione omnium ad judicium, videatur supra, n. 258.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church