268. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio." - Quod significet apparentiam Domini quoad Divinum Verum pellucens a Divino Bono Divini Amoris, constat ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad ultimum judicium (de qua mox supra, n. 267); ex significatione "similis aspectu," quod sit apparentia; ex significatione "lapidis jaspidis," quod sit spiritualis amor veri (de qua sequitur); et ex significatione "lapidis sardii," quod sit caelestis amor boni: ita per "lapidem jaspidem et sardium," quibus Dominus similis aspectu apparebat, significatur Divinum Verum pellucens ex Divino Bono Divini Amoris.
[2] Quod "jaspis" significet Divinum Amorem Veri seu Divinum Verum procedens, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut Exod. xxviii. 20, et Ezech. xxviii. 13; tum in Apocalypsi, "Luminare" Sanctae Hierosolymae "simile lapidi pretiosissimo, sicuti lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti" (xxi. 11);
per "luminare sanctae Hierosolymae" significatur Divinum Verum ecclesiae lucens, (per) "luminare" ipsum verum lucens, et (per) "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam; hoc assimilatur lapidi jaspidi, quia "jaspis" simile significat: et alibi, "Structura muri" sanctae Hierosolymae "erat jaspis, et urbs aurum purum simile vitro puro" (xxi. 18);
"murus" sanctae Hierosolymae dicitur "ex jaspide," quia per "murum" significatur Divinum Verum tutans; et quia per "murum" id significatur, ideo primus lapis fundamentorum ejus dicitur "jaspis" (vers. 19); "fundamentum" significat verum super quo fundatur ecclesia.
[3] Dicitur etiam "sardius," quoniam per illum lapidem significatur bonum, hic Divinum Bonum quia de Domino; est hic lapis qui vocatur "pyropus," qui quia sicut ex igne lucet, per utrumque significatur translucentia veri ex bono. (Quod omnes lapides pretiosi significent vera caeli et ecclesiae ex bono, videatur n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873; inde est quod in pectorali Aharonis, quod vocatur Urim et Thummim, positi fuerint duodecim lapides pretiosi, et per illos data responsa, et hoc par exsplendescentiam, et simul tunc per rei interrogatae perceptionem, aut per vivam vocem, videatur n. 9905.)