Apocalypse Explained (Tansley) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. "Deo et Patri suo" Quod significet per Divinum Verum et Divinum Bonum, constare potest ex eo, quod "Deus" sit Divinum Verum, et "Jehovah" Divinum Bonum, et quod ideo in Verbo Dominus dicatur "Deus" ubi agitur de Divino Vero, ac "Jehovah" ubi de Divino Bono (n.2586, 11769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); sed hic pro Jehovah dicitur "Pater," quia Pater Domini erat Jehovah, et per "Patrem" simile intelligitur quod per "Jehovam." Per utrumque, Deum et Patrem, solus Dominus intelligitur; nam Pater in Ipso erat, sicut anima est in suo corpore (videatur supra, n. 10 et 26); erat enim conceptus a Jehovah, et a quo quis concipitur, ab illo est anima ejus; quapropter cum Dominus nominavit Patrem, intellexit Divinum suum in Se Ipso. Inde est quod dixerit, Quod Pater in Se sit, et Ipse in Patre (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11);

Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. (1)x. 30);

Quod non solus sit, sed Ipse et Pater (Joh. xvi. 32). (Quod Dominus appallaverit Divinum Jehovae, quod in Se ex conceptione, et quod erat esse vitae Ipsius in Humano suo, "Patrem;" ac Divinum Verum quod ex Divino Bono "Filium," n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897. Quod "Filius hominis" sit Divinum Verum, et "Pater" Divinum Bonum, n. 1729, 1733, 2159, 2628, 2803, 2813, 3255, 3704, 7499, 8897, 9807. Praeterea videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae ex Arcanis Caelestibus citata sunt de unitione Divini, quod Jehovah Pater vocatur, cum Divino Humano Domini, n. 304.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church