Apocalypse Explained (Tansley) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum." - Quod (significet) illa, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum, a Domino solo in aeternum, constat a significatione "gloriae," quod sit Divinum Verum in caelo (de qua n. 4809. (2)5922, 8267, 8427, 9429); et ex significatione "roboris," quod sit Divinum Bonum per Divinum Verum, quoniam Divino Bono per Divinum Verum est omne robur et omnis potentia (videatur n. 3091, 3563, 6344, (3)6423, 8304, 9643, 10019, 10182; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli a Domino, n. 228-233): quod "In saecula saeculorum" sit in aeternum, patet absque explicatione. Quod "gloria" sit Divinum Verum in caelo est quia Divinum Verum ibi est lux; et illa quae ex luce caeli existunt, vocantur gloria, quia existunt a Domino, et repraesentant Divinum Verum quod ab Ipso, et narrant gloriam Ipsius; imprimis quae intra angelum, quae sunt intelligentiae et sapientiae. (Quod lux caeli sit Divinum Verum, et quod omnia quae in caelo sunt, tam extra quam intra angelum, ex luce ibi existant, videatur in Opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 172, 173, 176.) Creditur in mundo quod per "gloria sit Deo" intelligatur quod Deus velit gloriam ab homine propter Se, et quod illa afficiatur, ac propterea benefaciat; sed fallitur. Deus vult gloriam ab homine propter hominem; sic enim homo omnia tribuit Divino et nihil sibi; et cum hoc facit, tunc Divinum potest influere cum Divino Vero et dare ei intelligentiam et sapientiam: sic et non aliter Dominus glorificatur in homine; Dominus enim amat unumquemvis, et ex amore vult ut gloria Ipsius, hoc est, Divinum Verum, sit in illis; quod etiam docet Dominus apud Johannem:

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis; in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et efficiamini discipuli mei" (xv. 7, 8). (Quod salus generis humani sit gloria Domini, n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church