349. "Et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum."-Quod significet humiliationem et agnitionem ex corde omnium qui in veris ex bono sunt, quod Dominus solus vivat, et quod ab Ipso solo sit vita aeterna, constat ex significatione "viginti quatuor seniorum," quod sint omnes qui in veris ex bono sunt (de qua supra, n. {1}270); ex significatione "procidere et adorare," quod sit humiliatio et agnitio corde quod omne bonum et verum, quae vitam in se habent, sint a Domino (de qua etiam supra, n. 290, 291); et ex significatione "Viventis," cum de Domino, quod sit quod solus vivat, et quod ex Ipso sit vita aeterna (de qua etiam supra, n. 82, 84, 186 [c], 289, 291).
[2] Quoniam hodie in mundo creditur quod vita, quae est cuique, sit data ac indita, et sic propria, et quod non influat continue, velim aliquid de eo dicere:-Quod credatur quod vita sit in homine, adeo ut sit hominis, est modo apparentia oriunda ex perpetua praesentia Domini, et ex Ipsius Divino Amore quod velit conjungi homini, et esse in illo, et dare ei suam vitam, talis enim est Divinus Amor; et quia hoc perpetuum et continuum est, putat homo quod vita insit ei ut propria. Notum tamen est quod omne bonum et omne verum non sit in homine, sed quod veniat desuper, ita quod influat; similiter amor et fides, nam omne amoris hominis est ex bono, et omne fidei ejus est ex vero, quod enim homo amat hoc ei est bonum, et quod homo credit hoc ei est verum: inde primum patet quod non bonum et non verum, sicut nec amor et fides, sint in homine, sed quod influant a Domino. In bono et vero est ipsa vita, et non alibi. Receptaculum boni amoris apud hominem est voluntas, et receptaculum veri fidei apud illum est intellectus, et velle bonum non est hominis, nec credere verum. Illae binae facultates sunt in quibus omnis vita hominis est, extra illas est nulla; inde etiam patet quod vita illarum facultatum, proinde vita totius hominis, non sit in homine sed influat. Quod autem malum et falsum, seu voluntas et amor mali ac intellectus et fides falsi, sint apud hominem, est quoque ex influxu, sed is influxus est ex inferno: homo enim tenetur in libero eligendi, hoc est, recipiendi bonum et verum a Domino aut recipiendi malum et falsum ab inferno; in hoc tenetur homo propter reformationem, tenetur enim inter caelum et infernum, et inde in aequilibrio spirituali, quod est liberum. Ipsum hoc liberum nec est in homine, sed est una cum vita quae influit. (De Libero Hominis et ejus Origine, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 293, 537, 540, 541, 546, 589-596, 597-603 et in Doctrina Novae Hierosolymae, [n. 141-147].)
[3] Illi qui in inferno sunt etiam vivunt ex influxu vitae a Domino, influit enim apud illos similiter bonum et verum; sed bonum vertunt in malum ac verum in falsum, et hoc fit quia inverterunt suas formas recipientes interiores per vitam mali; et omnis influxus variatur secundum formas: similiter ac cogitatio et voluntas hominis dum agunt in membra a nativitate contorta, aut in sensoria laesa; ac similiter ac lux caeli dum influit in objecta quae variantur quoad colores, ac calor caeli in eadem quae variantur quoad odores secundum formas interiores recipientes. At sciendum est quod non ipsa vita mutetur et varietur, sed quod per illam sistatur apparentia formae recipientis per quam et e qua vita transit; paene sicut quisque apparet per eandem lucem in speculo qualis est.
[4] Praeterea omnes sensus hominis, nempe visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sunt in homine, sed excitantur et producuntur ex influxu: in homine sunt modo formae organicae quae sunt recipientes; hae nullius sensus sunt, priusquam adaequatum ab extra influit. Simile est cum sensoriis internis, quae sunt cogitationis et affectionis, quae ex spirituali mundo recipiunt influxum, sicut cum sensoriis externis quae e naturali mundo. Quod unicus vitae fons sit, et omnis vita inde sit, et continue influat, notissimum est in caelo, et a nullo angelo in superioribus caelis in dubium vocatur, percipiunt enim illi ipsum influxum. Quod omnes vitae sint sicut rivi ex unico ac perenni fonte vitae, ex pluri experientia etiam mihi testatum factum est, ac in mundo spirituali visum apud illos qui crediderunt se vivere ex se, ac non voluerunt credere quod a Domino: illi, quum eis ademptus est quoad aliquam partem influxus in cogitationem, jacuerunt sicut exanimi; et mox accedente influxu, quasi ex morte revixerunt; ac iidem dein confessi sunt quod vita non sit illorum in illis, sed influat continue in illos, et quod homines, spiritus et angeli sint modo formae recipientes vitae.
[5] Sapientes ibi concludunt quod ita sit ex eo, quod nihil existere et subsistere possit ex se, sed a priori se, et inde quod nec prius a se, nisi in ordine successivo a Primo, et quod sic ipsa vita in se spectata non sit nisi ab Ipso qui solus est Vita in Se: inde etiam sciunt, et quoque ex idea spirituali percipiunt, quod omne erit in nexu cum Primo ut sit aliquid, et quod sit sicut est in nexu. Ex his patet quam fatue cogitant qui originem vitae ducunt ex Natura, et quod homo discat cogitare per influxum interioris Naturae et ejus ordinis, et non a Deo qui est ipsum Esse vitae, et ex quo omnis ordo utriusque mundi tam spiritualis quam naturalis, secundum quem influit vita; vita aeterna apud illos qui disponi possunt ad recipiendum vitam secundum Divinum ordinem, at vita opposita, quae vocatur mors spiritualis, apud illos qui non disponi possunt, ita qui vivunt contra Divinum ordinem. Divinum Bonum quod procedit a Domino est ex quo ordo, ac Divina Vera sunt leges ordinis (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. {1}279).
[6] Caveant sibi ne credant quod Divina vita apud aliquem, ne quidem apud malos et in inferno, mutetur; nam, ut supra dictum est, ipsa vita non mutatur aut variatur, sed per illam sistitur apparentia formae recipientis per quam et e qua transit; paene sicut quisque apparet in speculo qualis est per lucem, quae usque manet in suo statu, et modo producit formam ad visum, et sicut eadem vita se sistit sentiri secundum formam organi corporis; ita aliter in oculo, aliter in auditu, et aliter in olfactu, gustu et tactu. Si credatur quod vita varietur et mutetur, est ex apparentia quae est fallacia, similis fallaciae ex apparentia quod influxus physicus sit, cum tamen est influxus spiritualis. (Sed de hac re videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 9; quibus adjiciantur quae De Influxu Vitae in Doctrina Novae Hierosolymae, ex Arcanis Caelestibus, n. 277, 278, allata sunt; et De Influxu Vitae apud Animalia in Arcanis Caelestibus, n. 5850, 6211; ac in opere De Caelo et Inferno, n. 39, 108, 110, {1}435, 567; tum in opusculo De Ultimo Judicio n. 25.)
[7] Haec dicta sunt ut sciatur quod unica vita sit, et quod ex illa, quotcunque vivunt, vivant. Nunc ostendetur quod Dominus sit ipsa illa Vita, seu quod Ipse solus vivat, quoniam hoc significatur per "Viventem in saecula saeculorum." Quod unicum Divinum sit, et hoc non distinctum in tres Personas secundum fidem Athanasii, constare potest ex illis quae supra aliquoties dicta sunt, et imprimis ex illis quae ad finem hujus operis in specie de illa re dicentur. Et quia Divinum Domini, quod est unicum Divinum, assumpsit Humanum, et hoc quoque Divinum fecit, ideo utrumque est Vita, ex qua vivunt omnes. Quod ita sit, sciri potest ex Ipsius Domini verbis in his locis:-Apud Johannem, "Quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat:....quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habere in Se Ipso" (v. [21,] 26):
per "patrem" hic intelligitur ipsum Divinum Domini quod assumpsit Humanum, hoc enim Divinum erat in Ipso ex conceptione; et quia ex illo conceptus fuit, ideo hoc vocavit "Patrem," et non aliud: per "Filium" intelligitur Divinum Humanum Domini; quod hoc similiter ipsa Vita sit, docet Dominus manifestis verbis, dicendo, "Quemadmodum Pater vivificat etiam Filius quos vult vivificat;" et "Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere Vitam in Se Ipso:" "Vitam habere in Se Ipso" est esse ipsa Vita; reliqui autem non sunt Vita sed vitam inde habent.
[8] Apud eundem, "Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (xiv. 6):
"Ego sum Via, Veritas et Vita," dicta sunt de Humano Domini; nam dicit etiam, "Nemo venit ad Patrem nisi per Me;" "Pater" enim Ipsius erat Divinum in Ipso, quod suum Divinum erat: unde patet quod Dominus etiam quoad Humanum suum sit Vita, consequenter quod illud similiter Divinum sit.
[9] Apud eundem, "Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me etsi moriatur vivet; omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (xi. 25, 26):
haec quoque Dominus de Humano suo dixit, et quia Ipse est Vita, et omnes ex Ipso habent vitam, et qui credunt in Ipsum vitam aeternam, ideo dicit quod sit "Resurrectio et Vita," et "Qui credit in Me non morietur in aeternum;" per "credere" in Dominum significatur Ipsi conjungi amore et fide, et per "non mori" significatur non mori spiritualiter, hoc est, damnari; nam vita damnatorum vocatur "mors."
[10] Apud eundem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,....in Ipso Vita erat, et Vita erat lux hominum:....et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. 1, 4, 14):
quod per "Verbum" intelligatur Dominus, notum est; quod Humanum Ipsius sit Verbum, patet, nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit et habitaverit in nobis;" et quod Humanum Ipsius aeque Divinum fuerit ut Ipsum Divinum quod assumpsit Humanum, patet ex eo, quod distinguatur inter utrumque, et quod utrumque dicatur "Deus;" dicitur enim, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" et "in Ipso Vita erat:" quod omnes ex Ipso vivant intelligitur per "Vita erat lux hominum:" "lux hominum" est vita cogitationis et intellectus eorum; Divinum enim procedens, quod in specie ibi intelligitur per "Verbum," apparet in caelo sicut lux, quae dat angelis non solum videre sed etiam cogitare et intelligere, et secundum receptionem sapere (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140); lux illa procedens a Domino est ipsa Vita, quae non modo illuminat intellectum, sicut sol mundi oculum, sed etiam vivificat illum secundum receptionem: et cum lux illa recipitur vita, tunc vocatur "Lux vitae," apud eundem, Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur non ambulat in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);
[11] et quoque vocatur "Panis vitae," apud eundem, "Panis Dei est qui descendit e caelo, et vitam dat mundo;....Ego sum Panis vitae" (vi. 33, 35, 47, 48, 51):
"Panis Dei" et "Panis vitae" est ex quo omnibus vita. Quoniam vita quae vocatur intelligentia et sapientia est a Domino, sequitur etiam quod vita in communi sit ab Ipso; nam singularia vitae, quae faciunt perfectionem ejus, ac insinuantur homini secundum receptionem, omnia sunt vitae communis; haec, quantum ex ea removentur mala, in quae homo nascitur, tantum perficitur.
[12] Quod illi qui per amorem et fidem conjunguntur Domino vitam aeternam accipiant, hoc est, vitam caeli, quae est salvatio, patet ex his locis:-Apud Johannem, "Ego sum Vitis et vos palmites; manens in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam: si non quis manserit in Me, ejicitur foras, et sicut palmes exarescit" (xv. 5, 6):
apud eundem, "Omnis qui credit in" Me "....habet vitam aeternam" (iii. 14-16):
apud eundem, "Qui credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eo" (iii. 36):
apud eundem, "Quisquis credit in Filium, habet vitam aeternam, et suscitabo illum extremo die" (vi. 40, 47, 48, [54]);
apud eundem, "Oves....sequuntur Me, et Ego vitam aeternam do illis, nec peribunt in aeternum" (x. 27, 28);
et apud eundem, "Scrutamini scripturas,....illae testantur de Me: sed non vultis venire ad Me ut vitam habeatis" (v. 39, 40). Dicitur in Verbo "credere in Deum" et "credere illa quae a Deo;" et "credere in Deum" est fides quae salvat; at "credere illa quae a Deo" est fides historica, quae absque priore non salvat, quare non est vera fides; nam "credere in Deum" est scire, velle et facere, at "credere illa quae a Deo" est scire, quae dabilis est absque velle et facere. Qui vere Christiani sunt, illi sciunt, volunt et faciunt; at qui non vere Christiani sunt, hi modo sciunt; sed hi a Domino vocantur "stulti," illi vero "prudentes" (Matth. vii. 24, 26).
CAPUT VI. |1.| Et vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor animalibus, dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice. 2. Et vidi, et ecce equus albus; et sedens super illo habens arcum, et data ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. 3. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum animal dicens, Veni et aspice. 4. Et exivit alius equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent; et data ei machaera magna. 5. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium animal dicens, Veni et aspice: et vidi, et ecce equus niger; et sedens super illo habens stateram in manu sua. 6. Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris. 7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentem, Veni et aspice. 8. Et vidi, et ecce equus pallidus, et sedens super illo, nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae. 9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. 10. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo, Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? 11. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut et illi. 12. Et vidi quum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis. 13. Et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa. 14. Et caelum abscessit tanquam liber convolutus; et omnis mons et insula e locis suis emota sunt. 15. Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium. 16. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni. 17. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere?