424. "Et clamavit voce magna."- Quod Significet Divinum mandatum, constat ex significatione "vocis magnae," cum a Domino, quod sit Divinum mandatum; ipsum mandatum, quod protulit, etiam sequitur, Ne scilicet quatuor angeli "damno afficerent terram, neque mare, neque arbores, usque dum signati essent servi Dei super frontibus eorum." Quod dicatur "vox magna," et quod "clamaverit," est quia "magnum" in Verbo praedicatur de bono amoris, et quoque "clamor;" (quod "magnum" praedicetur de bono amoris, ac "multum" de veris ex bono, videatur supra, n. 336(a), 337; et quod "clamor" de affectionibus quae sunt amoris, supra, n. 393:) hic itaque quia mandatum hoc erat ex Divino Amore et ex Divina voluntate, dicitur "Clamavit voce magna."