Apocalypse Explained (Tansley) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. "Quatuor angelis, quibus datum eis damno afficere terram et mare."- Quod significet inhibitionem adhuc ne influxus intensus fieret, constat ex praecedentibus, ubi actum est de separatione bonorum a malis per influxum remissum seu lenem; (de quo influxu videatur supra, n. 413(a), 418(a), 419(a, c, d);) quod nempe per influxum remissum et lenem separentur boni a malis, ac per influxum intensum et fortem dejiciantur mali; et quia in nunc sequentibus agitur primum de separatione bonorum a malis, quae separatio fit per influxum remissum, ideo per illa verba significatur inhibitio ne adhuc influxus intensus fiat; nam per "quatuor angelos super quatuor angulis terrae retinentes quatuor ventos terrae" significatur Divinum a Domino procedens et ejus influxus in universum mundum spiritualem (videatur supra, n. 417(a), 418(a)); ac per "terram" et "mare" significatur ubivis usque ad ultima ejus (n. 420).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church