Apocalypse Explained (Tansley) n. 444

Previous Number Next Number See English 

444. "Ex tribu Levi duodecim millia signati." - Quod significet bona opera, constat ex repraesentatione et inde significatione "Levi" et ejus tribus, quod sit amor spiritualis, qui vocatur charitas erga proximum. Quod "tribus Levi" hic significet bona opera, est quia amor spiritualis seu charitas consistit in bonis praestandis, quae sunt bona opera. Ipsa charitas in se spectata est affectio veri et boni; et ubi illa affectio est, ibi est vita secundum vera et bona, nam affectio absque vita secundum vera et bona, quibus afficitur, non datur: si putatur dari et adesse, est affectio naturalis et non spiritualis; quae affectiones in eo differunt, quod affectio naturalis pro fine habeat se et mundum (quare vera et bona, quibus afficitur, {2}amat propter sui famam, ut lucretur honores et opes; et tunc vita secundum doctrinalia quae didicerat, est modo a semet assumpta ut appareat, et sic simulata ac interius hypocritica), at affectio spiritualis pro fine habet Dominum, caelum et vitam aeternam, quae spectat in veris et bonis, ita amat vera et bona spiritualiter: et cum haec affectio apud hominem est, tunc homo amat cogitare illa et velle illa, proinde vivere secundum illa; vivere secundum vera et bona intelligitur in Verbo per "facere," ac ipsa vita per "facta" et "opera," quae toties memorantur in Verbo: haec itaque sunt quae per "Levin" et ejus tribum in ecclesia apud Judaeos repraesentata et significata sunt.

[2] Quia haec affectio est ipsum essentiale ecclesiae, ideo tribus Levi sacerdotium facta est; ac ideo ejus baculus in Tentorio conventus floruit amygdalis; et ideo illi tribui non data est hereditas sicut reliquis tribubus, sed inter singulas. Quod tribus Levi sacerdotium facta sit, notum est, nam non modo Aharon factus est summus sacerdos, sed etiam filii ejus post eum, et omnes Levitae dati sunt illis ad ministrandum. Quod Moses et Aharon fuerint ex tribu Levi, videatur Exod. vi. 20; {1}Num. xviii. 2; et quod Levitae facti sint ministri Aharonis et ejus filiorum, apud Mosen, Acceptata est tribus Levi in sacerdotium, ut custodirent custodiam totius congregationis coram Tentorio conventus, ad serviendum servitium Habitaculi: ac dati sunt Levitae Aharoni, et acceptati loco omnis primogeniti. Et porro de ministeriis et functionibus eorum (Num. iii. 1 ad fin.).

[3] Quod sacerdotium isti tribui datum fuerit, erat causa quia repraesentabat amorem et charitatem, et inde amorem et charitatem significabat; amor et charitas est affectio boni et veri spiritualis, nam affectio dicitur de amore in suo continuo, est enim affectio continuum amoris. Simile etiam in Verbo significatur per "sacerdotium" et "ministerium" ejus; illa enim affectio est essentiale ecclesiae, nam ubi illa est ibi est ecclesia, et ubi illa non est ibi nec est ecclesia: nam affectio boni et veri est ipsa vita spiritualis hominis, quando enim homo afficitur bono et vero, tunc est in bono et vero quoad vitam; ipsa cogitatio ejus tunc non est nisi affectio in varia forma, nam quicquid homo cogitat hoc trahit ex affectione; cogitare absque affectione nemo potest. Inde nunc est quod tribus Levi facta sit sacerdotium. Simile dicitur de Levitis apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, nova urbe, et novo templo (cap. xl. 46; cap. xliii. 19; cap. xliv. 15; cap. xlviii. 11,12).

[4] Quoniam "tribus Levi" repraesentabat et inde significabat charitatem actu, ita bona charitatis, quae sunt bona opera, ideo Baculus Levi, super quo scriptum fuit nomen Aharonis, positus in Tentorio conventus coram Testimonio florebat amygdalis (Num. xvii. 17-26 [B.A. 2-11]):

per "amygdalas" enim significantur bona charitatis; ex his enim apud hominem florent omnia ecclesiae; nam cum bona charitatis sunt apud hominem, est intelligentia et fides, est enim homo in affectione intelligendi quod scit ex Verbo, et in voluntate faciendi secundum quod scit. Quoniam omnibus rebus ecclesiae inerit bonum charitatis ut in illis sit ecclesia, et quia ipsa affectio boni et veri, quae est charitas, dat intelligere, ac instruit omnes, ideo tribus Levi non modo sacerdotium facta est, sed etiam non ei data est sors et hereditas sicut reliquis tribubus, verum inter omnes (Ut constat apud Mosen, Num. xxxv. 1 ad fin.; et apud Josuam, cap. xxi. 1 ad fin.): quare dicitur apud Mosen, "Non contigit Levitis pars et hereditas cum fratribus suis; Jehovah Ipse hereditas ejus" (Deutr. x. 9):

[5] et quia, ut dictum est, quisque homo discit scientiam, intelligentiam et sapientiam secundum affectionem boni et veri quae est apud illum, ideo dicitur apud Mosen, "Jehovah Deus elegit" filios Levi "ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius; et juxta os eorum erit omnis lis et omnis plaga" (Deutr. xxi. 5);

per quae in sensu spirituali significatur quod affectio boni et veri, quae est charitas, ministret Domino, ac doceat illa quae ecclesiae et cultus sunt, ac discernat falsa a veris et mala a bonis; nam per "filios Levi" in sensu spirituali significatur affectio boni et veri, quae est charitas. Ex his constare potest quod tribus Levi electa sit in sacerdotium, et quod ei data sit hereditas inter omnes tribus; non quod illa tribus melior esset reliquis, sed quia repraesentabat charitatem actu et bona opera, quae sunt effectus omnis boni et veri apud hominem.

[6] Quod "tribus Levi" bona charitatis, quae sunt bona opera, in Verbo significet, etiam constare potest a sequentibus his locis: - Apud Jeremiam, "In diebus illis et in tempore illo germinare faciam Davidi germen justum, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis servabitur Jehudah, et {1}Israel habitabit secure; hoc nomen quod vocabunt Illi, Jehovah Justitia nostra:....non excidetur Davidi vir sedens super throno domus Israelis, ac sacerdotibus Levitis non excidetur vir a coram faciebus meis, offerens holocaustum et adolens mincham, et faciens sacrificium omnibus diebus. ....Si irritum reddideritis foedus meum diei et foedus meum noctis,...etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo, ut non sit illi, filius regnans, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. Sicut non numeratur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis servi mei, et Levitas ministros meos" (xxxiii. 15-17, [18,] 20-22):

agitur ibi de adventu Domini, qui est "germen Davidis," et qui vocabitur "Jehovah Justitia nostra:" quod tunc "servabitur Jehudah, et {1}Israel habitabit secure," significat quod tunc salvandi qui in amore in Ipsum sunt; et quod tunc illi qui in charitate erga proximum sunt non infestabuntur a malis et falsis, significatur per quod "tunc {1}Israel habitabit secure": quod "non excidetur Davidi vir sed ens super throno domus Israelis" significat quod tunc Divinum Verum procedens a Domino perpetuo in ecclesia regnaturum sit, "thronus domus Israelis" est ecclesia ubi regnat; " [ac sacerdotibus Levitis] non excidetur vir a coram faciebus meis offerens holocaustum, adolens mincham et faciens sacrificium," significat quod tunc perpetuo erit cultus ex bono amoris et charitatis et ex veris fidei; per "Levitas" significantur illi qui in eo cultu sunt, per "holocaustum" significatur cultus ex bono amoris, per "mincham" cultus ex bono charitatis erga proximum, et per "sacrificium" cultus ex veris fidei:

[7] "si irritum reddideritis foedus meum diei et foedus meum noctis" significat si non observarent duo illa quae faciunt conjunctionem cum Domino, nempe amorem et fidem; "foedus" est conjunctio, "foedus diei" est conjunctio per amorem, "foedus noctis" est conjunctio per fidem: "etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo, ut non sit illi filius regnans, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis," significat quod tunc non illis Divinum Verum et Divinum Bonum; "Levitae sacerdotes ministri" sunt illi qui in bono amoris in Dominum sunt et in cultu inde; "sicut non numeratur exercitus caelorum, et non {2}mensuratur arena maris," significat cognitiones veri et boni in spirituali et naturali homine; "exercitus caelorum" sunt cognitiones illae in spirituali homine, et "arena maris" sunt cognitiones illae in naturali homine: "ita multiplicabo semen Davidis servi mei, et Levitas ministros meos," significat multiplicationem Divini Veri ac fructificationem Divini Boni apud illos qui conjunctionem cum Domino habent; hic ut alibi per "Levitas sacerdotes" significantur illi qui in bono amoris et charitatis sunt, ac in sensu abstracto significatur ipsum illud bonum.

[8] Apud Malachiam, "Ecce Ego mittens angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus foederis quem vos desideratis:....Ille enim sicut ignis conflatoris et sicut smegma fullonum; et sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi et defaecabit eos sicut aurum et argentum; ut sint adferentes Jehovae mincham in justitia: tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores" (iii. 1-4):

quid haec in sensu spirituali significant, videatur explicatum supra (n. 242 [~ {1}et 433 [h]); et ibi quod per "filios Levi" intelligantur omnes qui in bono charitatis et inde in bono fidei sunt: agitur ibi de Domino venturo; Divinum Humanum Ipsius est quod intelligitur per "Templum suum" ad quod Jehovah Dominus venturus: quod purificaturus illos qui in bono charitatis et inde in bono fidei sunt, intelligitur per quod "purificabit et defaecabit filios Levi ;" quod non filii Levi intelligantur, patet, nam dicitur quod "tunc purificabit et defaecabit illos," et quod "tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae," et notum est quod Dominus non purificaverit et defaecaverit Levitas, et quod non suavis fuerit Domino minchah Jehudae et Hierosolymae; nam prorsus contra Dominum fuerunt, et tunc cultus per sacrificia et minchas abrogabatur; per "Jehudam" enim ibi intelliguntur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quae in veris doctrinae (videatur supra, n. 433).

[9] Apud Mosen, Moses "de Levi dixit, Thummim tui et Urim tui, viro sancto tuo quem tentasti in Massa, contendisti cum eo apud aquas Meriba; qui dixit patri suo et matri suae, Non vidi {2}vos, et fratres suos non agnovit, ac filios suos non novit: custodient verbum tuum, et foedus tuum servabunt, docebunt judicia [tua] Jacobum et legem tuam Israelem; ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum,....et opus manuum ejus accepta; percute lumbos insurgentium contra eum, et osorum ejus, ut non resurgant" (Deutr. xxxiii. {2}8-11):

haec in Benedictione filiorum Israelis a Mose, in qua agitur de Verbo, quia hoc per "Mosen" in sensu repraesentativo significatur, ac per "Urim et Thummim" significatur Divinum Verum elucens ex Divino Bono, ita Verbum; ac per "Levin" ibi intelligitur affectio veri spiritualis; per "virum sanctum quem tentarunt in Massa et ad aquas Meriba," intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, nam "Petra," ad quam illa tentatio fiebat, significat Dominum, et "aquae inde" Divina vera; per "patrem et matrem" quibus dixit "Non vidi {1}vos," significatur Ecclesia Israelitica, quae non agnovit Dominum; ecclesia dicitur "pater" ex bono et "mater" ex vero: per "fratres suos" quos non agnovit, et per "filios" quos non novit, intelliguntur bona et vera ecclesiae quae apud illos non erant; "fratres" sunt bona et "filii" sunt vera:

[10] sed quia "filii Levi" significant bona et vera ecclesiae, et in genere affectionem veri et boni spiritualem, ideo dicitur de illis quod "custodient Verbum, foedus servabunt, judicia docebunt Jacobum et legem Israelem," per quod significatur quod illi qui in affectione veri spirituali sunt, faciant Verbum ac doceant bona et vera ecclesiae; ipsa enim affectio veri spiritualis facit et docet, nam Dominus in illam influit et facit bonum apud hominem et docet verum apud illum; "Verbum" ibi est Divinum Verum, "custodire illud" est facere, "foedus" est conjunctio per id cum Domino, "judicia" sunt vera doctrinae ex Verbo, "lex" est bonum veri, "Jacobus" et "Israel" sunt ecclesia: cultus ex veris doctrinae significatur per "ponere suffitum in nasum," et cultus ex bono amoris per "ponere holocaustum super altare:" dissipatio falsorum per vera significatur per "percutere lumbos insurgentium contra illum;" ac dissipatio malorum per "percutere lumbos osorum ut non resurgant." Haec de Levi dicta sunt, quia Divinum Verum, quod est Verbum, non apud alios datur quam apud quos est affectio veri spiritualis; affectio veri spiritualis est amare ipsum verum, et aestimare id supra omne bonum mundi, quia per id est homini vita aeterna; nam vita aeterna non per alia media implantatur homini quam per vera, consequenter per Verbum, nam per hoc docet Dominus vera. Affectio veri spiritualis, quae est amare vera supra omne bonum mundi, ita describitur a Domino apud Matthaeum, "Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit et emit eam" (xiii. 45, 46):

"margarita" significat verum. (Quod non aliunde sit homini vita aeterna quam per vera ex bono quod a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolyme, n. 24 fin.)

[11] Quod "Levi" significet amorem et charitatem, constat ex Leae matris ejus verbis cum peperit illum, quae haec sunt, Et Leah "concepit adhuc et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea Vocavit nomen ejus Levi" (Gen. xxix. 34):

"concepit adhuc et peperit filium" significat conceptionem et partum spiritualem; "et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me," significat amorem spiritualem per quem conjunctio, seu charitatem; "quia peperi ei tres filios" significat successivum; "propterea vocavit nomen ejus Levi" significat conjunctionem per amorem, et quale ejus. (Sed haec ulterius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 3873-3877.) Levi significat adhaesionem, et "adhaesio" conjunctionem per amorem spiritualem. Tres filii Leae ordine nati, "Reuben," "Simeon," et "Levi," significant in serie prima et primaria essentialia ecclesiae; nempe verum intellectu, verum voluntate, et verum actu, similia cum tribus discipulis Domini, nempe Petro, Jacobo et Johanne; "Petrus" enim significat verum intellectu, "{1}Jacobus" verum voluntate, et "Johannes" verum actu, quod est bonum vitae seu bonum charitatis: et "adhaesio," quae in lingua originali dicitur Levi, significat conjunctionem per amorem et charitatem. (Quod adhaesio id significet, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3875.)

[12] Quod "Levi" in supremo sensu significet Dominum quoad amorem et misericordiam, constat apud Malachiam, "Ut cognoscatis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus meum cum Levi;....foedus meum fuit cum illo vitae et pacis, quae dedi illi timore, ut timeret Me, ideo propter nomen meum timuit ille sibi: lex veritatis fuit in ore ejus, et perversitas non inventa est in labiis ejus; in pace et rectitudine ambulavit Mecum, multosque avertit ab iniquitate: labia sacerdotis....quaerent [legem] ex ore ejus, quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille. At vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi" (ii. 4-7 [,8]):

per "Levi" hic in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam dicitur de Levi quod "lex veritatis fuerit in ore ejus, et perversitas non inventa in labiis ejus," quod "labia sacerdotis quaerent [legem] ex ore ejus, quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille:" quare per "foedus Levi" intelligitur conjunctio cum Domino per amorem et charitatem; "foedus vitae et pacis" significat illam conjunctionem; per "timorem," qui praedicatur etiam de Illo, significatur amor; quod "labia sacerdotis quaerent [legem] ex ore ejus" significat quod omne verum doctrinae sit ab Ipso, et apud illos qui in amore in Ipsum sunt: ex Divino Vero quod Dominus docet in Verbo et per Verbum vocatur "Angelus Jehovae:" quod "recesserint a via, impingere fecerint multos in lege, corruperint foedus Levi," significat quod ecclesia quae fuit apud Israelitas perverterit vera Verbi et inde bona vitae, et sic perdiderint conjunctionem cum Domino; "via" significat vera doctrinae, "lex" bona ejus, et "foedus Levi" conjunctionem cum Domino. Ex his constare potest quid in sensu repraesentativo significatur per "Levin" et ejus tribum; quod nempe bonum charitatis, quod est bonum vitae, tum affectio boni et veri spiritualis, ac in supremo sensu Dominus quoad amorem spiritualem.

[13] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque Levi et ejus tribus; et in eo sensu significat "Levi" malum falsi quod oppositum est bono charitatis, ac vitam absque charitate, proinde non charitatem erga proximum; hoc significatur per "Levin" in Prophetia de filiis suis ab Israele patre: "Simeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum: in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea; quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito eorum enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Gen. xlix. 5-7);

sed haec videantur explicata in superiori articulo (n. 443 [b]), ubi actum est de Simeone.

[14] Hoc oppositum etiam significatur per "Levitam" a Domino in parabola de Vulnerato a Latronibus, quae hic explicanda est, quia ibi agitur de charitate erga proximum, et quia Dominus ibi per correspondentias locutus est a principio ad finem, quae hactenus ignotae sunt: - Apud Lucam, Legisperitus "volens se ipsum justificare, dixit ad Jesum, Quis est meus proximus? Excipiens Jesus dixit, Homo quis descendit a Hierosolyma in Jerichuntem, et in latrones incidit, qui etiam exuerunt cum, et plagas infligentes abiverunt, relinquentes eum cum semimortuus esset: et forte sacerdos quis descendit in eadem via, sed Videns eum praeteriit; similiter etiam Levita cum esset apud locum, veniens et Videns praeteriit: Samarita autem quidam iter faciens Venit ad eum, et videns eum visceribus commotus est; quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, deinde tollens eum super proprium jumentum duxit in diversorium, et curam ejus habuit; insuper crastino die exiens extraxit duos denarios et dedit hospiti, ac dixit illi, Curam ejus habe, nam quodcunque insuper insumpseris, quando reversus fuero, restituam tibi. Quis ergo trium horum videtur tibi proximus fuisse ejus qui inciderat in latrones? Hic dixit, Qui fecit misericordiam cum illo. Et dixit Jesus, Abi tu, quoque fac similiter" (x. 29-37):

agitur ibi de charitate erga proximum, et de bonis operibus, per quae charitas est in suo effectu et in suo pleno: "Hierosolyma" ibi significat ecclesiam ubi vera doctrina, et "Jericho" illam ubi cognitiones veri et boni; "sacerdos" inde significat illos quibus nullus amor in Dominum est, et "Levita" illos quibus nulla charitas erga proximum, quales erant eo tempore in Hierosolyma; "Samarita" autem significat gentes quae in bono charitatis fuerunt; "homo descendens e Hierosolyma in Jericho" significat illos qui instrui voluerunt in ecclesiae veris et cognitionibus: "latrones" in quos incidit, significant illos tunc in ecclesia perversa, qualis eo tempore erat Judaica; "qui exuentes eum, plagis afflixerunt et semimortuum reliquerunt," significat quod illum veris orbaverint ac falsis imbuerint, et sic illum quoad spiritualem vitam in tantum laeserint ut vix aliqua vita spiritualis superesset; "exuere" in Verbo significat orbare veris, "infligere plagas" significat mentem et vitam spiritualem falsis laedere, et "semimortuus" significat dum paene expers illius vitae esset: "visceribus commoveri" significat misericordiam et charitatem ab interiori; misericordia etiam et charitas unum faciunt: "obligare vulnera, et infundere oleum et vinum," significat parare medelam contra falsa quae laeserant ejus vitam per bonum amoris et verum fidei instruendo; "oleum" in Verbo significat bonum amoris, et "vinum" bonum et verum fidei: "tollere super proprium jumentum" significat secundum intellectum suum quantum posset, nam "equus" significat intellectum, similiter "jumentum :" "ducere in diversorium, et curam ejus habere," significat ad illos qui plus instructi sunt in cognitionibus boni et veri; "diversorium" est ubi emuntur cibi et potus, per quos significantur cognitiones boni et veri, ac inde nutritio spiritualis quae datur per instructionem: quod "dederit hospiti duos denarios, et dixerit illi, Curam ejus habe, nam quodcunque insuper insumpseris, ego, quando reversus fuero, restituam tibi," significat omnia charitatis quantum valuit et potuit. Ex his nunc constare potest quid "Levi," "tribus ejus," et "Levitae" in utroque sensu significant. (Plura de repraesentatione et inde significatione "Levi," et tribus ab illo nominatae, videantur in Arcanis Caelestibus n. 3875-3877, 4497, 4502, 4503, 6352, 10017.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church