Apocalypse Explained (Tansley) n. 445

Previous Number Next Number See English 

445. "Ex tribu lsascharis duodecim millia signati." - Quod significet fidem et salutem, constat ex repraesentatione et inde significatione "Isascharis" et ejus tribus, quod sit id quod facit caelum et salutem apud hominem, nam Isaschar in lingua originali significat mercedem, et id quod facit caelum et salutem apud hominem est amor et fides; inde utrumque hoc per "Isascharis tribum" significatur: in Verbo enim pluries nominatur "merces," ut quod "accepturi mercedem" et, per illam intelligitur vita aeterna, salus, et a plerisque gaudium caeleste; haec in sensu proximo etiam per "mercedem" significantur. Sed quia homini licet cogitare de vita aeterna, salute et gaudio caelesti, si vitam secundum praecepta Domini agit, sed usque non licet ei animum intense tenere in mercede, (tunc enim pro fine habet mercedem, et facile labitur in cogitationem quod per vitam suam mereatur caelum et salutem, et haec cogitatio facit ut intueatur semet in singulis, quae intuitio removet illum a caelo, nam homo quantum sui in factis spectat, tantum non caelum,) inde est quod per "mercedem" in Verbo significatur id in quo caelum et salus est, ita in genere amor et fides, et inde intelligentia et sapientia; in his est salus et caelum, proinde gaudium caeleste, quantum homo non de mercede cogitat. Ex his constare potest quid per "Isascharem" et ejus tribum significatur.

[2] Quod hic significetur fides, est quia per "tribum Simeonis" significatur obedientia, et per "tribum Levi" significantur bona opera, et qui in bonis operibus ex obedientia sunt, illi in fide sunt: qui autem in bonis vitae ex affectione veri et boni spirituali sunt, illi in charitate sunt; et qui in bonis vitae ex affectione caelesti sunt, illi in amore in Dominum sunt. Ita quoque angeli distinguuntur in caelis: in intimo seu tertio caelo sunt qui in bonis vitae ex affectione caelesti sunt; in medio seu secundo caelo sunt qui in bonis vitae ex affectione spirituali sunt; ac in ultimo seu primo caelo qui in bonis operibus ex obedientia sunt. Hi quoque dicuntur in fide esse; nam credunt secundum captum suum illa quae audiunt ex Verbi sensu litterae et ex praedicatore, nec vident et percipiunt num vera sunt: quare cogitatio eorum de credendis vocatur fides; id enim proprie fides vocatur quod creditur absque visu intellectuali et perceptione num ita sit; quare possunt credere falsum aeque ac verum: at cum videtur et percipitur quod creditur, tunc non dicitur fides sed apperceptio et perceptio; intellectus enim illustratus a Domino videt, et voluntas afficitur, et actus ex utroque sequitur.

[3] Quod per "Isascharem" et ejus tribum hic significetur fides, est quia per tres has tribus, ex quibus singulis duodecim millia signati sunt, intelliguntur omnes qui in ultimo seu primo caelo sunt; et qui in hoc caelo sunt, dicuntur in bonis operibus ex obedientia, et in fide esse: multi etiam ex illis vocant fidem solam essentiale salutis; sed usque illam non separant a bonis operibus; dicunt enim quod eis detur fides a Domino quia in bonis operibus sunt, et si non in his essent quod non daretur fides: qui autem fidem a bonis operibus separant, et dicunt illam esse unicum salutis medium, et quod salventur per illam utcunque vivunt, et hoc confirmant per vitam, illi non in ultimo caelo sunt, sed in inferno.

[4] Qui spectant animo mercedem propter bona quae faciunt, et sic ponunt meritum in operibus, intelliguntur per "Isascharem" in prophetico Israelis de filiis suis:

"Isaschar asinus osseus, cubans inter sarcinas, et videbit quietem quod bona, et terram quod amoena, et inclinabit humerum suum ad bajulandum [, et erit tributo serviens]" (Gen. xlix. 14, 15):

"Isaschar" ibi significat mercedem seu remunerationem propter opera; "asinus osseus" significat servitium infimum; "cubans inter sarcinas" significat vitam inter opera; "et videbit quietem quod bona" significat opera boni absque remuneratione plena felicitate; "et terram quod amoena" significat quod in illa felicitate sint qui in regno Domini; "et inclinabit humerum suum ad bajulandum" significat quod usque omni opera laboret; "et erit tributo serviens" significat ut mereatur. (Sed haec amplius explicata in Arcanis Caelestibus n 6387-6394, videantur.)

[5] Illi autem qui non in bonis, quae praestant, ponunt meritum spectando ad mercedem sed caelum et felicitatem vitae aeternae ponunt in cogitando et volendo bene et inde in agendo bene, ac in affectione veri et boni spirituali quae est apud illos qui in conjugio caelesti sunt, hoc est, in conjugio boni et veri, illi intelliguntur per haec apud Mosen, "Sebuloni dixit, Laetare Sebulon in exitu tuo, et Isaschar in tentoriis tuis; populos in montem vocabunt; ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae" (Deutr. xxxiii. 18, 19):

haec dicta sunt de illis qui in conjugio boni et veri sunt, nempe in veris quoad intellectum et cogitationem, ac in bonis quoad voluntatem et affectionem: "Sebulon" illud conjugium significat, et "Isaschar" affectionem veri et boni: "laetari in exitu" significat quod eis jucundum sit in omnibus genuinis veris ac bonis ("exitus" significat omnia, quia ultimum, effectum et conclusum); "laetare in tentoriis" significat in omni cultu; "vocare populos in montem "significat quia illi sunt in caelo ubi bonum amoris; "sacrificare sacrificia justitiae" significat cultum ex veris quae ex bono; "affluentiam maris sugere" significat ex Verbo haurire vera doctrinae, et inde intelligentiam; "et obtecta occultorum arenae sugere" significat spiritualia quae latent in sensu litterae Verbi.

[6] Quoniam "tribus Jehudae, Isascharis et Sebulonis" significabant caelum ubi bonum amoris, "tribus Jehudae" ipsum illud bonum, "tribus Isascharis" affectionem ejus, et "Sebulon" conjunctionem ejus cum veris, ideo Illae tres tribus castrametabantur ad orientem Tentorii conventus (Num. ii. 3-10);

"ad orientem" enim in caelo habitant qui in bono amoris sunt, et inde in affectione boni et veri, ac in conjugio seu conjunctione eorum, nempe in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vitam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church