487. "Factum est silentium in caelo." - Quod significet stuporem quod ecclesia talis, et quod finis ejus instet, constare potest ex sequentibus, ubi agitur de interitu ejus, et de damnatione omnium apud quos non ecclesia fuit, hoc est, apud quos nulla conjunctio veri et boni seu fidei et charitatis; haec enim conjunctio facit ecclesiam apud unumquemvis. Quia haec percipiebantur in caelo, et inde obversabantur animis angelorum, quando septimum sigillum apertum est, inde stupor, et ex stupore silentium. "Silentium" plura significat; in genere omnia quae faciunt illud, inter quae stupor imprimis illud inducit.