Apocalypse Explained (Tansley) n. 488

Previous Number Next Number See English 

488. "Quasi semihoram." - Quod significet tempus correspondens seu moram antequam omnia praeparata sunt ad subeundas mutationes sequentes [ex nunc sequentibus constare potest]: "semihora" dicitur, quia "dimidium" et "semissis" significat quantum correspondens et quantum satis, et "hora" significat moram. In Verbo pluries dicitur "hora," et per illam significatur duratio major aut minor, praeter quod non cogitetur de tempore alicujus horae; et cum adjicitur numerus, ut cum dicitur "hora prima," "secunda," "sexta," "decima," "duodecima," significatur duratio status, tum quoque quale status secundum adjecti numeri significationem. (sed de significatione "horae," videatur supra, n. 194; et quod "dimidium" significet quantum correspondens, et quantum satis, videatur in Arcanis Caelestibus n. 10255.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church