499. "Et terrae motus." - Quod significet mutationes status ecclesiae, constat ex significatione "terrae motuum," quod sint mutationes status ecclesiae, de qua supra, n. 400. Quod in mundo spirituali terrae commoveantur, colles et montes concutiantur, quando status ecclesiae ibi mutatur in pejus, ac malum et falsum ibi dominari incipit, videatur in loco nunc citato. {1}Causa, quod terrae motus in mundo spirituali fiant, est quia omnes terrae ibi sunt ex origine spirituali, ac mutantur cum mutatione ecclesiae apud illos: sunt pulchrae ac plenae paradisis, floretis et viretis, ubi ecclesia floret; at sunt impulchrae, ac plenae desertis et petris, ubi ecclesia perversa est; ac mutatur prorsus sicut ecclesia deflectit a bono et vero in malum et falsum; sed hoc fit solum in inferioribus. (De qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno n. 156, et alibi.) Quia terrae ibi ex tali origine sunt, constare potest quod terrae motus existant ubi status ecclesiae mutatur.